Charter Document - 06390440
Charter Number: | 06390440 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1113 - 1119 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis notifico ego Milo dominus de Sarmatia omnibus tam presentibus quam futuris quod olim calumpniatus sim quosdam homines juris sancte Marie consanguinitate fratres videlicet Vualterium Bernardum Aldonem et Vuinebaldum quorum posterior licet cum aliis in calumpnia fuerit solus tamen eo quod ancillam meam videretur habere exactionem michi persolvit Igitur cum et michi tenendi et Humberto priori maxima cura esset eos eruendi tandem cum viris magni consilii in unum convenimus de prefatis hominibus tractaturi Ubi cum utrius partis audita fuisset ratio sub celeritate pene ab omnibus qui aderant cognita et judicata est injusta mea proclamatio Quapropter ego Milo nichil volens nec valens contradicere mox videntibus et audientibus subscriptis testibus et aliis quampluribus Deo et sancte Marie predictos homines per manum Humberti prioris vuirpivi insuper quoque nominatim Vuinebaldum cum omni posteritate sua ab exactione quietum clamavi Acta sunt hec laude uxoris mee Margarite et filii Pontii et filie Jordane S Vuillelmi de Curteberoe S Hugonis Ascherii S Hugonis de Blaseio S Gisle[r]ii prepositi S Blanchardi S Raymberti et Petri filii ejus S Aldonis S Constantii Rivelli S Tetbaldi fratris ejus S Oddonis sacriste S Vualonis filii Heinrici