Charter Document - 06390439

Charter Document - 06390439


Charter Number: 06390439
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1113 - 1119
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Milo dominus Sarmatiensis et uxor ejus Margarita rogatu Humberti tunc temporis prioris Sarmatiensis acceptis ab eo quatuor libris concesserunt ecclesie sancte Marie apud idem castrum constitute quicquid antecessores eorum vel alii fideles eidem loco pro animabus suis contulerant aut collaturi essent vel quicquid eadem ecclesia emptione adquisierat aut deinceps adquisitura esset Hoc coram multis ut diximus concesserunt et quod idem filio suo Pontio cum ad intelligentiam veniret concedere facerent promiserunt Testes sunt Humbertus de Villiaco Tetbaldus de Grisine Hugo de Tor[iaco] Hugo de Turce Humbertus de Caldin[iaco] Abbas d'Unce Helgo frater ejus Dodo Marriniaci Milo de Verge Hugo filius Gislerii Pontius cliens Raymbertus Aldo Petrus Henricus Vualo Gyrardus Constantinus