Charter Document - 06390433

Charter Document - 06390433


Charter Number: 06390433
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1112
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ego Lambertus Dei gratia Lingonensis episcopus notum volo fieri tam presentibus quam futuris quod ecclesie Dei et beate Marie Saxofontis donavi et concessi in perpetuum ecclesiam de Marasch in perpetuum possidendum tali scilicet modo quod prior Saxifontis habeat ordinare et trahere presbiterum in ea quocienscumque vacaverit salvo tamen per omnia presbiteratu prefate ecclesie Et ut hec donatio inconcussa et irrefragabili[s] perseveret cartam exinde factam confirmavimus et sigilli nostri impressione munivimus anno incarnati Verbi MXII Testes Robertus Gerardus Nocherius ecclesie Lingonensis canonici Odo Saxifontis per cujus manum ecclesiam Saxifontis investivimus et alii multi Quicumque hanc donationem violare presumpserit anathema sit Datum Lingonis X kl maii