Charter Document - 06390429

Charter Document - 06390429


Charter Number: 06390429
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1111
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit cunctis sancte ecclesie filiis quod Gerenta Divionensis ecclesie abbas et totus ejusdem ecclesie conventus concesserunt monachis Sancte Marie de Cistercio terras in locis duobus jacentes et quicquid aliud apud Cistercium hactenus possederant pro quo beneficio Hugo dux Burgundie indulsit monachis Sancti Benigni omnes redditus annuales omnimodamque justiciam de quodam manso eorumdem monachorum consistente in villa que vocatur Curcella Hec facta sunt in cenobio sancti Benigni et ita rata ut si aliquando aliquis injuriam fecerit monachis Divionensibus de libertate predicti mansi nil repetant a monachis Cisterciensibus Et hi testes Henricus et Nivelo monachi de Cistercio Walo archidiaconus Hugo et Evrardus prepositi Gilbertus Carpinus et Hugo frater ejus et multi alii Et maledictio Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti sit super illos qui hoc evacuare temptaverint Amen