Charter Document - 06390420
Charter Number: | 06390420 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
XII kal octobris Domnus Raymundus comes Hispanie qui de stirpe comitum Burgundie ortus eorumdem affectum erga hunc locum ita in se transfundit ut a domno Jarentone abbate frequenter expetitus plurima donaria in auro et argento et palliis sancto Benigno transmisit et liberrimum caput suum sub censu mille solidorum per singulos annos tributarium fecit Sed et priusquam ad Hispaniam pergeret eo agente Hugo frater suus Bisuntinus archiepiscopus capellam de Loya novella sancto Benigno contulit ipse vero terras ad excolendum largitus est Hujus ergo memoriam istius loci habitatores tenerrimam semper habeant quia nisi tam cito vitam ejus mors immatura viset magna quidem dedit sed multa majora contulisset