Charter Document - 06390413
Charter Number: | 06390413 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Lingonum Dei gracia episcopus Universis ecclesie filiis presentibus et futuris cum Christo heredes effici celestis adopcionis pacis et dileccionis integritas tanto attencius a quibus[cum]que fidelibus est servanda quanto constat quia sine ea incolumis nequaquam consistit ecclesia Et prefecto tunc in nobis virtus fidei cumulatur cum inter nos caritas inviolata custoditur decet ergo nos qui episcopali sollicitudine preminemus super hoc vigilancius attendere et nostre nostrorumque subditorum transquilitati quantum Deus concesserit providere Notum igitur omnibus sancte matris ecclesie filiis esse volumus Divionensis cenobii fratres alodiumque quod in episcopatu Tullensium apud Velenias scilicet et apud Burnicurtem possidebant cum canonicis Sancti Leonis qui in predicta Tullensium urbe commanent cum omni integritate legitime commutasse tum quia longe positum minus eis erat utile tum quia in diversa situm regione desperabatur perpetuum fore facta est autem ista commutacio per manum domni Jerentonis Divionensis abbatis cum communi fratrum suorum vot[o parit]erque nostro nostreque sedis assensu et consilio consulente [consentien]te Hugone eorum converso monacho qui ejusdem alo[dii] [] et largitori presente domno Riquino Tullensi [primicerio presentibus] [] [itidem] abbate Thiemaro Wydrico quoque [] aliisque compluribus tam clericis quam laicis [] [accepta] [] si quidem a fratribus ecclesie beati Leonis LXXX [] [mar]charum peccunia non quidem ut ecclesie fundum vende[rent sed] ut exinde viciniorem utilioremque sibi comparerent Hujus autem commutacionis laudacionem Divionenses fratres die sancto Pasche anno incarnacionis Christi millesimo CV in plenario capitulo in presencia nostri et abbatis Jarentonis a maximo usque ad minorem singuli comprobarunt et hanc ipsam laudacionem die sancto Penthecostes presente domno Liutulfo aliisque qui a prefata sancti Leonis ecclesia ad audiendam laudem convenerant univoce concorditerque confirmaverunt Hanc igitur ipsorum tam honestam commutacionem quia utrique commoda multumque oportunam certissime cognoscimus ut rata et stabilis et firma perpetuo perseveret nos nostra auctoritate confirmamus et ne quispiam hoc racionabile statutum moliatur deinceps evertere sigillo nostri nominis atque eciam sentencia nostri anathematis sic tenendum inconcusse sanccimus