Charter Document - 06390412
Charter Number: | 06390412 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1105 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego frater Jerento Divionensis ecclesie abbas notum facio omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus futuris et presentibus allodium quoddam quod nos in episcopatu Tullensi apud Vellenias scilicet et apud Burni curtem possidebamus quod et remocione sui minus nobis erat commodum et quia in Theutonicorum regno situm erat desperebatur nobis fore perpetuum cum canonicis Sancti Leonis qui in prefata Tullensium urbe commorantur nos commutasse qui et merito religionis jam pridem nobis familiares et in prefato alodio pro quadam parte eis ab antecessoribus colata erant coheredes Concessimus igitur eis prefatum allodium et legitima tradicione perpetuo possidendum accepta ab eis [octo]ginta marcharum peccunia non quidem ut fu[ndum] ecclesie nostre venderemus sed ut de [supradicta pecc]unia viciniorem et commodiorem [nobis comp]aremus Hanc commutacionem et [tradicionem fratres] ecclesie Divionensis die sancto Pasche anno [presenti] qui est incarnati Verbi millesimus cent[esimus] V in plenario capitulo presente domno Roberto Lingonum episcopo laudaverunt et laudacionem ipsam die sancto Penthecostes in presencia domni Liutulfi et aliorum qui ab ecclesia sancti Leonis ad audiendam laudem ecclesie nostre missi advenerant in capitulo generali confirmaverunt Ut igitur quod gestum est ratum firmum et stabile per succedentia tempora permaneat sigillo nostro cartam commutacionis hujus firmamus