Charter Document - 06390411

Charter Document - 06390411


Charter Number: 06390411
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1105
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Paschalis Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Filio Gerentoni Abbati Divionensis Monasterii ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus sic legitima desiderantium non est differenda petitio Vestras igitur postulationes paterna clementia exaudientes libertati ac quieti vestri cenobii auctore Domino providimus Statuimus enim ut Divionense cenobium semper sub apostolice sedis protectione servetur et obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris vel de suo vel de alieno si oportuerit collegio secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint Porro electi consecratio sicut a predecessore nostro felicis memorie G[re]g[ori]o septimo constitutum est peragatur Interdicimus autem ne cui post professionem exibitam facultas sit sine abbatis permissione monasterium derelinquere Statuimus etiam ne ab episcopo vel ministris Linguonensis ecclesie divina monasterio vestro interdicantur officia sed continue celebrentur nisi eisdem causis fratres cessare oporteat que sedis Apostolice presulis Benedicti determinatione distincte sunt Ecclesiarum quoque que in Burgo monasterii site sunt id est sancti Johannis Baptiste et sancti Philiberti seu presbiterorum in eis Domino servientium eam in perpetuum libertatem vestro monasterio confirmamus quam venerabilis Rotbertus Linguonensis episcopus contulisse cognoscitur Illud etiam remissionis et immunitatis quod idem episcopus vel sui predecessores de paratis et synodis vestro cenobio indulsisse cognoscuntur nos presentis decreti assensione firmamus Confirmamus etiam vobis vestrisque successoribus in episcopatu Linguonensi cellam sancti Amatoris cum ecclesia sancti Ferreoli cum ceteris tam ecclesiis quam aliis rebus ad ipsas pertinentibus item cellam de Montaniaco et cellam de Nogent cum capella ejusdem castelli cellam de Claromonte cellam sancte Marie apud Saxonis Fontem cellam sancti Stephani apud Vangionis Rivum cum omnibus ad eas pertinentibus in episcopatu Tullensi cellam Bertiniace Curtis cellam de Solini monte cum ecclesiis villis terris et omnibus ad eas pertinentibus in episcopatu Heduensi cellam Belnensem cum ecclesiis de Vielaco et de Cusleo de Prato Fergeolo cum omnibus suis pertinentiis cellam de Sarmatia cellam de Curbertaut cellam de Arneto cum omnibus ad easdem cellas pertinentibus in archiepiscopatu Bysontino cellam sancti Marcelli cellam de Offonis villa cellam de Sarcophagis cellam de Logia Novella ecclesiam de Torpa apud Salinas cappellam sancti Petri cappellam sancti Michaelis cum omnibus ad eas pertinentibus in episcopatu Cabilonensi cellam sancte Marie cum suis pertinenciis cellam de Paluel cum omnibus pertinenciis in episcopatu Valentinensi cellam sancti Genesii de Monte Madriano cum suis pertinenciis ecclesiam de Vulpileriis et de Cornaz et de Glun in episcopatu Diensi ecclesiam de Bovantia in episcopatu Baiocensi cellam sancti Vigoris cum suis pertinentiis in episcopatu Senonensi cellam sancti Benigni apud Volnum cum omnibus pertinentiis suis Et si qua alia in quibuslibet locis in presentiarum ad jura vestri monasterii pertinent vel in futurum largiente Domino pertinebunt Decernimus itaque ut nulli [omnino hominum] l[iceat] idem monasterium temere perturbare a[ut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel teme]rariis vexationibus fatigare sed omnino integra cons[erventur eorum pro quorum sustentati]one et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura [salva episcoporum canonica reverentia Quibus tamen nec i]psis nec eorum ministris liceat cenobii vestri ecclesias injustis inter[dictionibus] fatigare quamdiu illic monastici ordinis vigor Domino prestante permanseri[t Si qua s]ane ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui [di]gnitate careat reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jhesu Xpisti aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Xpisti quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus s[ub]s[cripsi] Data Laterani per [] Verbo Domini celi firmati sunt manum Johannis sancte R ecclesie diaconi cardinalis kal januarii XIII indictione anno dominice incarnationis MCV pontificatus [] Bene Valete [] autem domni Paschalis II pape VI