Charter Document - 06390408

Charter Document - 06390408


Charter Number: 06390408
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus Dei gratia Lingonensis episcopus dedi Deo et sancto Benigno Divionensis ecclesie patrono capellam de Noiant et ecclesias et cetera omnia que pertinent ad eamdem capellam Et quia dominus Hugo comes Trecasinus presens aderat quando hanc donationem feci dedit mihi idem comes in testimonium hujus donationis hunc nummum qui hic dependet ut per ipsum donationem facerem et ecclesie Divionensi transmitterem Hoc autem factum est eo tempore quo castrum Noiant obsederam itaque nummum de manu comitis accipiens domno Hugoni capellano domni Jarentonis abbatis Divionensis tradidi et per eum Divionensi ecclesie donum de capella prefata et de ecclesiis et ceteris ad eam pertinentibus transmisi et in testimonium hujus donationis nummus iste huic carte appensus est quum per ipsum donatio ista facta est laudantibus archidiaconis Vuarnerio Fulcone et Pontio et Duranno Runche canonico Ego Robertus Lingonensis episcopus hanc cartam scribere jussi et sigillo meo confirmare feci Si quis vero hanc nostre donationis sententiam sciens obviare presumpserit divini se reum Judicis sciat et nisi resipuerit perpetuo se anathemate dampnatum cognoscat