Charter Document - 06390403
Charter Number: | 06390403 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1102 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad memoriam presentium et posteritatis future est annotatum quod Hugo dux Burgundie filius Odonis ducis in Iherosolimitano exercitu mortui feriam sancti Benigni necnon et mercatum de terra sancti Stephani in qua fuit ab antiquo tempore ducum et regum voluit transferre in Claustrum in vicum sancti Johannis instinctu burgensium et utilitate eorum Propter quam injuriam canonici ad ducem venerunt super hoc quod facere moliebatur apud eum conquerentes et deprecantes ne malo consilio impulsus tale quid faceret unde suis temporibus ecclesia sancti Stephani detrimentum pateretur que suis antecessoribus in maxima reverentia et honore habebatur Tandem duce verissimis rationibus suam injusticiam atque pravum consilium agnoscente multis precibus militumque suffragio canonici apud eum impetraverunt quod supradictam feriam vel quamlibet aliam feriam quandoque fortasse futuram nec forum de loco suo id est de terra sancti Stephani amplius removeret Istud etiam concessit quod ecclesia sancti Stephani suos usus suas consuetudines suos tenores haberet sicut umquam melius tenuerat suorum predecessorum tempore et ea die tenebat Testes hujus rei sunt Warnerius prepositus ejusdem ecclesie et Galo abbas Latonensis et Guido decanus Divionensis et Manerius dapifer et Durannus precentor et Arnulfus et ceteri fratres et ex parte ducis Wido Rufus de Monestello et Galerannus de Monte Regali et Aimo de Porta et Aymo frater Galonis abbatis et Huo Canlar et Verricus et Hugo filius Alenardi et Hugo de Bessua