Charter Document - 06390395

Charter Document - 06390395


Charter Number: 06390395
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1100 - 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris monachis monasteriorum sancti Benigni sanctique Eugendii Jurensis quod dompnus Jarento abbas domnusque Humbertus abbas communi fratrum consilio talem societatem firmaverunt ut alterutrum capitulum ceterisque consortiis perfruerentur et pro defunctis fratribus brevia ad invicem mitterentur unusquisque vero sacerdotum missam unam ceteri vero nondum sacerdotali ordine prediti L psalmos canerent ad quorum primum officium et ad missam omnia signa pulsarentur Statuerunt insuper quod et majus est in omnibus scilicet missis psalmis et orationibus et elemosinis aliisque beneficiis ad invicem sociari