Charter Document - 06390394
Charter Number: | 06390394 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Event |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo nono cum post captam a Xpistianis sanctam civitatem Jherusalem innumerabilis omnium hominum multitudo illuc pergeret ardenti amore et desiderio quidam optimus miles nomine Milo filius Ingelberti de Vangionis rivi castello divino in bonis operibus accensus igne hoc quod ante diu desideraverat de eodem itinere voluit adimplere Cum autem omnia jam preparasset pridie antequam recederet priorem de monasterio sancti Stephani et aliquos ex monachis in castello fecit venire et coram omnibus qui aderant cum voluntate et deprecatione uxoris sue nomine Achereas sanctis martyribus Stephano et Benigno per manum prioris Constantii donum fecit de omni sua quam habebat apud Hambundi villam hereditate tali vero conventu et tali tenore ista collatio facta est ut si ipse non reverteretur quod absit de illo itinere predicta uxor illius quamdiu superstes esset omnia possideret et in obitu suo quum sine liberis erat ad predictum monasterium relinqueret si autem seculum voluerit dimittere et vivere cum religione hanc hereditatem ex integro reddet eis et cotidie quantum unus ex monachis in prebenda ciborum acciperet ab illis aut ab abbate suo optinebunt ut ponat eam cum aliis sanctimonialibus feminis apud Lariacum in sancta religione positis Promissum est eciam illis sicuti obnixe petierunt ut anniversarii dies patrum et matrum illorum sollempniter celebrare[n]tur atque ipsorum cum deffuncti essent in cenobiis et in cellis illorum Si vero prefatus Milo de hoc itinere reversus fuerit et de ista aud de alia uxore heredes habuerit ipsi possidebunt in vita sua et si sine filiis mortui fuerint ad predictam ecclesiam relinquent hereditatem illam Actum est hoc in castello Vuangionis rivi tempore domni Jharentonis abbatis VII kalendas junii coram domna Beatrice et filiis ejus Roberto et Vuidone et coram domno Girardo et filio ejus Vuarnerio cum laude et voluntate Rainaldi militis filii Odas cognati videlicet germani antedicti Milonis astantibus eciam et laudantibus multis militibus et matronis quorum militum nomina decrevimus scribere in ista carta ad testificandum per succedencia tempora Rahaldus cognomento Paganus Gotzelmus d'Escot et Tecaldus frater illius Evrardus et Vuido gener ejus Hugo Raherius Anselmus Ulricus Tetbaldus Letbaldus Boso Tetbaldus Gillebertus et multi alii clerici et laici parvi et magni Dominus Vuido ad comitem Huguonem Barro abierat sed ante eum hec omnia jam erant disposita et ab ipso laudata Die sabbati infra octavas Pentecosten factum est donum istud et in illo carta ista scripta et sequenti die dominica jam accepta pera peregrinationis sue post prandium cum multitudine hominum veniens sepe dictus Milo ante altare sancti Stephani fecit legere et vulgaliter exponere et sicuti pridie in castello per lignum in manu prioris donaverat ita per istam cartam coram omnibus qui aderant confirmavit et posuit eam sine ulla calumpnia super altare et accepta pace et benedictione omnium profectus est in viam suam