Charter Document - 06390393

Charter Document - 06390393


Charter Number: 06390393
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1100
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

De potestate Saviniacensi inter monachos et canonicos habita diutissime controversia hac tandem assensu partis utriusque finita est concordia determinata Communes erunt monachis et canonicis reditus potestatis decime tercie pasnatici communis ecclesia et in ea facienda vel instauranda seu illuminanda et in omni apparatu parando quia simul accipient simul et necessaria dabunt Ministeriales ville pro parte sua habebunt monachi quos voluerint habebunt et canonici Domum et que sunt domui necessaria infra atrium habebunt monachi et extra atrium graneam curtilum et necessaria et ad hec facienda de silva accipient quod opus fuerit et in omnes etiam usus suos tantum infra potestatem et canonici similiter Quod si canonici domum graneam et eis necessaria non fecerint terra communis erit Porcos in silva quot habuerint monachi tot habebunt et canonici et quot canonici tot monachi aliorum porcorum procursus communis erit Si quid datum fuerit pro elemosina his vel illis sive emptum pecunia ab hac die et deinceps commune erit si tamen ad prefatam potestatem pertineat Si quid de silva venditum fuerit commune erit precium et ab utriusque partis ministerialibus queretur Si monachi in domo sua fecerint aliquem attractum unde habeant precium vel servicium commune erit eis similiter et canonici Si ex eadem potestate aut aliunde quod tamen ad ipsam potestatem pertinere velint emendum quidlibet fuerit medietatem solvent monachi et medietatem canonici Placita justitie ab utrorumque ministerialibus et communiter finientur et communiter accipientur Quid plure Terre culte et inculte silve aque aquarumve decursus pascua et omnia que infra predictam potestatem sunt vel ad eam pertinent erunt illis omnino communia Actum apud Divionem feria VI post octavas Pentecostes anno I pontificatus pape Pascalis in presentia domni Jerentonis abbatis sub his testibus monachis Joffredo priore Hugone Belnensi Rotberto cellerario Herberto aliisque clericis Walone Pagano Benzone Walterio laicis Aymone milite Widrico Hugone Widone Jocelmo Duranno