Charter Document - 06390384

Charter Document - 06390384


Charter Number: 06390384
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives du Calvados - H/1847 (p1)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod domnus Gislebertus abbas Cadomensis et domnus Jerento Divionensis fecerunt inter se commutationes quasdam de rebus ad utrasque ecclesias pertinentibus Cadomensis enim ecclesia sita in Normannia habebat in Burgundia ecclesiam sancti Ypoliti de Curtbertalt cum appenditiis datis et adquisitis quam contulit Sancto Stephano Cadomensi Roclenus episcopus Cabilonensis Similiter Divionensis sita in Burgundia habebat in Normannia ecclesiam sancti Alberti cum sibi pertinentibus et ecclesiam de Longo Campo juxta silvam que dicitur Leons cum terris et decimis Quia ergo res utraque in longinquo posita erat et longinquitas itineris non sinebat tantumdem commodi provenire quantum faceret si esset in vicinio ecclesie communi decreverunt consilio ut ecclesia Cadomensis acciperet ecclesiam sancti Alberti cum appenditiis et ecclesiam de Longo Campo cum terris et decimis quod erat juris ecclesie Divionensis et ecclesia Divionensis haberet ecclesiam sancti Ypoliti cum omnibus illis que monachi sancti Stephani inibi habitantes videbantur possidere Hec itaque mutationis conventio facta est communi consilio communi decreto et ut in posterum servaretur stabilitum est cartarum antiquarum commutatione et hujus nova conscriptione et abbatum utrorumque et fratrum utriusque ecclesie subscriptione Signum Gisleberti abbatis Cadomensis Signum Rodulfi Signum Jerentonis abbatis Divionensis Signum Humberti monachi Signum Hugonis capellani Signum Roberti monachi Signum Roberti comitis Normannorum filii Willelmi regis Anglorum