Charter Document - 06390375

Charter Document - 06390375


Charter Number: 06390375
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1092 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Quia mortalium pectoribus longe major inest cupiditas auferendi aliena quam largitas tribuendi que sua sunt necessario cogimur litterarum inserere monimentis elemosinas precedentium ad repressionem et condempnationem avaricie posterorum Quo igitur ordine Sanctus Benignus ea que possidet in villa quam Casnedum nominant adquisierit notificamus presentibus et futuris Potestatem itaque ville supranominate tenuit quidam Vuido cognomine Dives qui habuit filium nomine Vualterium cujus scilicet Vualterii filiam sumpsit in matrimonio Tetbaldus de Belno vice comes Divionensis de hoc autem Tetbaldo et de ista uxore ejus fuit orta quedam puella quam sumpsit in uxorem Josbertus de Castellione post hec uxor supradicti Tetbaldi cum permissu viri sui apud Lariacum monachari disposuisset rogavit eundem virum suum et generum suum supra nominatum et filiam suam cujus supra meminimus ut potestatem Casnedi causa ejus concederent Deo et sancto Benigno sicut ipsi eam tenebant et habebant cumque hoc ab eis optinuisset ipsa quidem donum fecit pro eo scilicet quia posessio illa de ejus capite erat illi autem laudaverunt maritus videlicet gener et filia His ita patratis Otbertus de Tile Castro possessionem illam calumpniari cepit pro eo scilicet quod uxor sua ex illa progenie esset qui cum multa ob hoc placita contra monachos habuisset tandem apud Casnedum cum abbate domno scilicet Jarentone constitutus quicquid eatenus inibi calumpniatus vel juste vel injuste fuerat ex toto vuirpivit Supradictus autem abbas assumpto monacho suo Vuidone de Bar misit eum ad uxorem jam fati Otberti ut et ipsa laudaret quod fecerat maritus suus quod et fecit presente ipso viro suo et Benzone presbytero et Amalrico quodam et ex parte monachi presente Pontio Erleio et Rotberto Ogdeleio Hac calumpnia ita sopita Gerardus de Dusmis et fratres ejus calumpniati sunt ex parte cujusdam Vuidonis de Sancto Paulo qui fuerat consanguineus ipsorum partem ipsius ville et nominatim mansum Martini et ipsum cum uxore filiisque ejus cumque ad placitum sepe venire vocati nollent tandem resipiscentes in capitulum Divionense venientes quicquid vel juste vel injuste in jam dicta villa calumpniabantur ex toto coram monachis vuirpiverunt Warnerius quoque et frater ejus Rustikellus de Beria habebant ibi unum mansum quod dederunt sancto Benigno in presentia Vuidonis comitis Saliciensis et Hilberti vice comitis affuit ibi etiam serviens ille qui idem mansum tenebat cognomento Bruticius qui et ipse hoc laudavit Ecclesiam ipsius ville tenebat Vuarnerius canonicus Linguonensis abbas Sancti Stephani Divionensis qui et ipse reddidit eam in manu episcopi Linguonensis et episcopus dedit eam sancto Benigno per manum domni Jarentonis abbatis Terciam partem ipsius ecclesie tenebat in beneficio Vuido de Oseleio qui et ipse prius quidem calumpniatus est postea vero laudavit Verumtamen eandem terciam partem ecclesie tenebant de supradicto Vuidone Constantius de Iz et Amalricus de Tile Castro cumque et horum calumpnia repressa fuisset et ipsis laudantibus pax data putaretur ecce subito quasi ex inproviso in medium prosilivit alia calumpnia quam objecit Beraldus quem cognominabant Busionem et quem re vera busionem esse constaret cumque et ipse diutius obstitisset tandem in capitulum Divionense veniens quod obiciebat dimisit societatem fratrum accepit eo tenore ut cum moreretur si Divioni corpus ejus afferretur honorifice sepeliretur ipse calumpniabatur eandem terciam partem ecclesie quam Vuidonem tenere de Oseleio diximus Lambertus etiam de Blaseio frater Vuarnerii suprafati kanonici cum et ipse diutissime calumpniatus fuisset post multa placita tandem resipuit et laudavit et quicquid vel juste vel injuste obiciebat seposuit Itaque post tot et tanta dominia post tot et tanta discrimina in unius domini sancti scilicet Benigni jus atque dominium Casnedus villa et ipsius ville ecclesia cum omnibus que ad eam pertinent devenit labore et industria domni abbatis Jarentonis et Vuidonis de Bar ipsius ecclesie monachi Acta sunt hec regnante in Francorum regno Phylippo rege pontificium Linguonensium tenente Rotberto pontifice abbatiam Divionensium gubernante domno Jarentone abbate Quibus omnibus interfuerunt Vuido de Bar Hugo de Belna et Antelmus frater ejus