Charter Document - 06390372

Charter Document - 06390372


Charter Number: 06390372
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1089
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quum omnis sit a Deo potestas et omnis potestatis conditio in suo distantia hec etiam principibus seculi concessa est gratia ut ea que a suis fidelibus data vel reddita recipit ipse Deus in sua ecclesia ut in jus perpetue possessionis transisse sibi ex lege sunt decreta eorum demum sanctiat auctoritas Ergo tantus honor eis datus cum onere tantum eis onus impositum cum honore conveniens eos suo modo in cubili mentis sue incessanter debet eis suggerere ut caveant ne ingrati esse decernantur de munere neve sibi minus providentes circumspecte ruinam patiantur suffocati tanta fasce Ego igitur Robertus dux Normannorum et comes Cenomanensium etsi cum majora a Deo acceperim in majoribus sibi deberem ministrare in hoc tamen quantulumcumque sit anime mee et parentum meorum volens saluti consulere illud quod patruus meus Odo Baiocensis episcopus in predio sancte Marie Baiocensis ecclesie astruit monasterium ex proposito ut sibi semper monachi serviant a se disposito nostri assensus manum dans quanta possum nostre concessionis auctoritate corroboro dans ei quam possum libertatem videlicet omnes consuetudines per totam terram meam que ad me pertinent de dominicis suis rebus tam in passagio et theloneo quam in ceteris exitibus et de meo proprio in cotidiano usu fratrum ibidem serventium onera quatuor asinorum singulis diebus de viridi ligno in nemore meo Verneio Concedo etiam ut omnium abbatum ejusdem loci Baiocensis episcopus electionem faciat et omnis ejusdem loci abbas a Baiocensi episcopo baculum pastoralem recipiat Hoc autem privilegium trado Baiocensi ecclesie jure sempiterno Quisquis autem de terra mea aliquid de suo monasterio predicto tradiderit id sibi ratum fore concedo ne occasione juris mei ullo modo possit revocari Hec vero que subscribuntur de suo beneficio dat predictus episcopus eidem monasterio quod manu mea signum faciens confirmo videlicet plenam decimam tocius ville in qua monasterium situm est et omnium ad eandem villam pertinentium et quicquid ad ecclesiam que ibi erat prius pertinebat et preterea medietatem ejusdem tocius ville tam in hominibus et territorio quam in ceteris reditibus et unum hominem in burgo episcopi cum terra ejusdem hominis qui serviat de faciendo brasio et unum molendinum prope civitatem Baiocas quod est super Oram fluvium et plenam decimam de tota Chriccavilla cum terra presbiteri et ea que ad ecclesiam pertinent et plenam decimam de Carchinneio cum terra que ad ecclesiam pertinet et terra presbiteri et plenam decimam de Lion et omnibus terris que ad Lion pertinent cum terra que ad ecclesiam pertinet et terris presbiterorum et preterea quadraginta acras terre in eadem villa et quicquid idem episcopus habebat in Basenvilla et ecclesiam de Cruiseio et de Olferes et de Colgrino cum plenis decimis et terris que ad ipsas ecclesias pertinent et terris presbiterorum Hec itaque prefato monasterio omnia concedo et ut ea habeat sicut habuit etiam tempore patris mei confirmo S Robertus comes Gislebertus episcopus Ebroacensis Willelmus episcopus Dunelmensis Odo episcopus Baiocensis Willelmus comes Ebroacensis Robertus comes de Mellent Willelmus de Bretoil Hugo de Vernon Ricardus de Corceio Engelranus filius Ilberti Willelmus Crispin Robertus de Montfort Willelmus monachus de Archis Serlon de Maton Willelmus de Molend Willelmus Bertranni Anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo nono indictione duodecima secundo anno principatus Rotberti Guillelmi regis Anglorum filii ac Normannie comitis dum idem Robertus esset ad obsidionem Auci ea die qua idem castrum sibi redditum est hec carta manu sua firmata est ac sigillo suo assignata