Charter Document - 06390371

Charter Document - 06390371


Charter Number: 06390371
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1088 - 1098
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hugo archidiaconus et ego Girardus frater ipsius pari consensu atque concessu dederimus capellam Arnensis ville Deo et sancto Benigno per manum domni Jarentonis abbatis quam capellam ego Agano episcopus Heduensis interventu prefati abbatis Jarentonis benedixi et consecravi et cymiterium ibidem esse disposui et determinavi quod eatenus in castello extitit Donavimus etiam ego Hugo archidiaconus et ego Girardus germani fratres supradicto Sancto duas partes ex omnibus reditibus ecclesie sancti Laurencii que est in castello et ut monachi cum laude abbatis presbiterum in ea ponant eo modo quo inter eos convenerit vel quo melius eum habere poterint nec ex ea aliquis se audeat intromittere vel in ea cantare nisi monachorum jussu et permissione Quicquid vero a morientibus in elemosina dimissum fuerit vel si terra eidem ecclesie data fuerit monachis absque alicujus participatione habere concessimus Hec omnia ego Agano Heduensis episcopus laudavi et confirmavi et ne quis de hiis aliquid deviere audeat vel monachis inde aliquam molestiam inferat anathematis interpositione prohibeo Testes Hugo archidiaconus Girardus Oddo et Hulduinus fratres ipsius Durannus Tirepel Robertus Liddeus capellani mei Walterius archipresbiter Oldierius miles Abban Jarento abbas Ademarus David Romundus monachi Lambertus qui tunc erat presbiter ipsius ecclesie