Charter Document - 06390370

Charter Document - 06390370


Charter Number: 06390370
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1088 - 1093
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia Lugdunensis ecclesie servus dilecto in Christo fratri Hugoni venerabili Bisuntinorum archiepiscopo salutem Significamus dilectioni vestre dominum Papam nuper nobis litteras direxisse in quibus post alia quedam nobis preceptum est ut vos conveniremus et auctoritate sua commoneremus quatenus abbati Divionensi ecclesiam sancte Marie de Salina redderetis Super qua querimonia prout reminiscimur antecessor vester sepe a nobis ad justitiam exsequendam cum predicto abbate vocatus fuit et ad ultimum ad Meldense concilium invitatus a quo cum nulla existente canonica excusatione se absentasset ab eodem concilio judicatum est abbatem inde investiendum aut ecclesiam divino officio usque ad plenam justitiam esse privandam Proinde prescripta preceptione constricti dilectionem vestram apostolica auctoritate commonemus ut secundum quod rationabiliter predicti concilii judicio provisum est abbatem de predicta ecclesia investiatis Quod quantum prudentie vestre satagendum sit ex sententia domini Pape quam per eadem verba hic subjecimus poteritis cognoscere quibus ita scribit Preterea precipimus strenuitati tue ut ex nostra Bisuntinum antistitem convenias et Divionensi abbati ecclesiam sancte Marie de Salina reddere auctoritate nostra commoneas insuper et fructum prediorum quem retentionis tempore usurparunt