Charter Document - 06390367
Charter Number: | 06390367 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1088 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Girardus dominus ville Arneti pro redemptione anime mee et antecessorum meorum conjugis quoque mee et filiorum meorum quandam elemosinam facio ecclesie Divionensi cum laude et consensu domini mei Aganonis Heduensis episcopi et fratrum meorum Hugonis archidiaconi Oddonis vicecomitis et Hulduini de Mimuris ecclesiam videlicet beati Jacobi et terram a ponte Arroy fluminis usque ad divisionem Mimuris et Arneti sicut strata publica que chimins dicitur ex ea parte in qua postea cymiterium factum est determinat Et hoc laudaverunt et concesserunt milites qui de me habebant casamentum in ipsa terra Et hoc feci per manum domini mei Lanuini heremite et Uldrici qui ipsum locum gubernabat ut domum Dei Hoc donum feci sancto Benigno per manum domni Jarentonis abbatis Ego Girardus hanc donationem laudo et confirmo similiter uxor mea Helisabeth Signum Hugonis archidiaconi S Oddonis vicecomitis S Hulduini de Mimuris S Widonis Mascherelli S Anserici Curtesi S Uldierii Albani et fratris ejus Waldrici S Odonis Uldrici S Widonis de Fossato S Maynardi Rufi S Lamberti Febroarii S Walonis et fratris ejus Walterii clerici S Girardi fratris ipsorum Actum apud Arnetum anno incarnationis Domini millesimo octogesimo octavo