Charter Document - 06390366
Charter Number: | 06390366 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1087 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ecclesie filiis futuris et presentibus quod ego Hugo tercius Dei gratia presul Bysontinus Divionensis abbatis in Domino reverendi Jerentonis petitionibus adquiescens et in sancti Benigni martyris patrocinio et sanctis intercessionibus fratrum ibidem Deo servientium in die Domini fiduciam habens monasterio prefati martyris libere trado altaria hec et ecclesias scilicet ecclesiam de Thavels ecclesiam de Calcins ecclesiam d'Algerens et ecclesiam de Guotz cum capella de Loia novella tantum retinens in his ecclesiis paratas et canonicas justitias et in capella censum quattuor denariorum ut moris est Ad quam largitionem licet nos amicitia familiaris et religio prefati domni abbatis Jerentonis compellat tamen est quiddam singulare propter quod petitioni sancte Divionensis ecclesie rationabiliter et libenter adquiesco Antecessores enim et parentes mei locum illum quadam dilectionis prerogativa familiarem habuerunt beneficiis et muneribus honoraverunt Et quia sancti Benigni martyris memoriam quoad viverent quasi specialem habuerunt credo quod benignitate intercessionis ejus peccatorum suorum remissionem consequuti sunt Ideo a tam rationabili et provida liberalitate antecessorum et parentum meorum nec volo degener inveniri nec in ultimo die tam benigni martyris patrocinii protectione privari Quapropter ecclesias supra nominatas prefato monasterio mea voluntate et ecclesie mihi commisse canonicorum laude et assensu concedo Et ut traditio mea rata atque inconvulsa permaneat auctoritate episcopali et sigilli nostri inpressione confirmo et testibus corroborandam trado Signum Hugonis archiepiscopi qui hanc cartam precepit fieri S Magnerii decani S Hugonis archidiaconi S Wilenti archidiaconi Signum Bernardi magistri S Humberti