Charter Document - 06390365
Charter Number: | 06390365 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1087 - 1092 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine sancte et individue Trinitatis Ego Raymundus providentia divina Burgundie comes filius Willermi nobilissimi comitis sciens et reminiscens [pre]decessores et progenitores meos Divionense monasterium quadam speciali et amicabili teneritudine pre omnibus aliis monasteriis dilexisse fovisse atque crevisse verecundosum valde mihi visum est degenerum existere eosque in benefaciendo non imitari presertim cum et possibilitas adsit et bona voluntas Dei gratia non desit Accendit etiam et quodammodo inflammat et impellit animum strenuitas et religiositas abbatis ipsius monasterii qui cum omnibus hominibus omnia videtur esse factus me tamen ut estimo pre omnibus diligit carius Hic itaque venerabilis et Deo dignus abba Jarento cum sepius ad me visendum veniret et ea que anime mee erant proficua admoneret quadam vice ad me venit et apud quamdam meam munitionem que Logia novella dicitur a me rogatus inibi missam celebravit Cepi interea intra me tacitus volvere et quid Deo per ipsius abbatis manum pro redemptione anime mee et parentum meorum valerem offerre anxius cogitare Itaque post celebratum divinum et celeste sacrificium vocavi abbatem prefatum eique cordis mei aperui desiderium in ipsa enim villa habebam quamdam terram quam Deo et sancto Benigno volebam dare sed abbas ut erat vir altioris consilii noluit inibi donum recipere nam ante portam supradicte munitionis res agebatur donec desuper eamdem terram venirem et ei donum quod facere volebam ibi concederem Concessi itaque dedi atque laudavi Deo sanctoque martyri Benigno abbati Jarentoni successoribusque ejus monachis Divionensibus presentibus et futuris in ipsa villa terram cum silva que terra vadit inter rivulos duos usque ad fluvium qui dicitur Clogi aisantias etiam totius ville scilicet de pascuis de aquis de silvis et de omnibus aliis appenditiis ville Dedi etiam decimas totius ville et investituram in presenti quingentas garbas et perdonavi omnibus in terra quam Sancto dedi manentibus arbergarias corvatas expeditiones ostes et justicias sine ullo retinaculo libere et quiete in quantum possum melius cogitare Hujus autem donationis testes sunt isti ego Raymundus comes qui hoc donum feci S Hugonis archiepiscopi Bisuntini fratris mei S Stephani comitis fratris mei S Hugonis Jurensis S Richardi Disrocati fratris ejus S Joffredi de Chaugins S Odilonis Crassi Dolensis S Hugonis fratris ejus S Widonis prepositi S Odonis monachi de Chaucins S Hugonis de Bers