Charter Document - 06390353
Charter Number: | 06390353 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1077 - 1113 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De sabbato Pentecostes Ad hanc festivitatem conveniunt omnes cellarum priores sicut in festivitate Omnium Sanctorum Quod propterea a domno abbate Jarentone primum preceptum est quia cum in festivitate Omnium Sanctorum conveniebant dies illi tantum occupati erant ut non possent singulorum negligentie discuti nec singulorum cause audiri et ideo jussum est ut in Pentecoste convenirent quatenus et singulorum cause licentius tractarentur et unanimi concordia adventum Spiritus Sancti prestolarentur