Charter Document - 06390332

Charter Document - 06390332


Charter Number: 06390332
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1051 - 1057
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Quamvis multifarie fiant multiplices misericordie opera quibus et in presenti seculo unusquisque peccator propria debet facinora et in celesti regno comparat sibi eterne beatitudinis premia tamen quicumque de suis quibus abundat facultatibus ecclesiam Xpisti studet ditare amplificare et exaltare ejusdem gratie et remissionis participem sine dubio se credat esse qua a pio Salvatore Maria justificata est pro devote impenso famulamine Quapropter ego Rotgerius castri quod vocatur Vuangionum rivus indigena et advocatus ut merear peccatorum meorum maculis ablui et heres vite eterne fieri per gratiam Dei tradidi sancto Benigno Divionensis ecclesie patrono quandam juris mei cellam penes prescriptum habitationis mee castrum sitam cum consensu et laude seniorum meorum Hugonis videlicet Lingonice sedis episcopi atque comitis Raynaldi Gerardi quoque archidiaconi fratris mei necnon et uxoris mee Mathildis nomine ac filiorum nostrorum Vuidonis Gerardi Rotgerii Hujus itaque loci ecclesia cum fuisset noviter edificata et a venerabili Arduino Lingonice ecclesie episcopo in honore Dei et sancti prothomartyris Stephani festivitate beati Urbani pape dedicata donavi in die consecrationis ejus eidem loco et monachis inibi Deo servientibus hec universa de possessione mea que hic videntur descripta capellam scilicet que est in denominato castro meo consecrata in honore sancte Dei genitricis Marie et medietatem Aimbodis ville et quartam partem alodi quod vocatur Chaunicurtis vineam quoque unam que est secus sancti Hylarii basilicam et alteram juxta aquam que nuncupatur Blesa His addidi et decimationem ac redecimationem clausi mei indominicati fanaticumque porcorum in omnibus silvis meis indominicatis Tria etiam tradidi molendina unum in Ajoo alterum in Secundi curte tercium in Vivario in his molendinis et in furno satis proximo concessi eis habere meum proprium bannum Hec omnia huic celle contuli quam sancto Benigno Divionensis monasterii advocato et monachis ejus perpetuo possidendam tradidi coram prefato pontifice Arduino cum quo aderat pro dedicationis festo ingens utriusque sexus multitudo Cui hujus devotionis mee donatio adeo placuit inspirante Deo ut ita eam cum Lingonensi corroboraverit clero in auditu omnium sue auctoritatis privilegio Quicumque inquit de omnibus his que in presenti dedicatione huic loco a fideli nostro domno Rotgerio vel filiis ejus sunt collata aut deinceps donabuntur aliquid abstulerit vel sancto Benigno rectoribusque Divionensis cenobii contraire de possessione istius celle conatus fuerit auctoritate omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti beati quoque Petri omniumque sanctorum et nostra sint excommunicati anathemati[zati] et a sorte justorum expulsi et eternaliter nisi digne satisfaciendo emendaverint dampnati Nos autem etiam hoc auctorizabili jussione statuimus ut atrium hujus ecclesie sive celle eandem dilatationis quantitatem que hodie in circuitu ejus determinata est sic in posterum solide teneat ut nullius calumpniosa contradictio eam angustiare valeat nec adbreviare presumat et capellanus ibidem divina peragens misteria sinodum nostram nisi sponte sua venire voluerit non adeat Veruntamen ut debitus honor pontificali nostre sedi exhibeatur hoc statuendo precipimus quatinus annuali censu tres solidi Lingonice ecclesie persolvantur in sancti Mammetis sollempnitate tali[s] scilicet monete qualis in Bononiensi comitatu vera et acceptabilis probabitur fore Quo circa ego sepe dictus Rotgerius hoc omnimodis statuo ut si quis aut heres meus aut cognatus aut quelibet potens contra hanc donationem meam presumpserit aliquam movere calumpniam non valeat evindicare quod inique machinatus fuerit auferre sed insuper centum libras argenti predicte componat ecclesie de jure meo quantulumcumque ditate Ut autem hec donatio mea firma permaneat per succedentia sibi annorum curricula manu eam propria firmavi et manibus omnium corroborandam tradidi Ego Harduinus humilis episcopus subscripsi Ego Gerardus prepositus et archidiaconus signavi Signum Herlei archidiaconi S Vuilenci archidiaconi S Vuarnerii archidiaconi S archidiaconi Gerardi de Montesalvii S Evrardi decani S Vualterii decani S domni Rotgerii S domni Vuidonis filii ejus S domni Rotgerii canonici filii ejus S domni Gerardi filii ejus S militum Lezelini Agnardi Amalrici Lezelini Ingelberti Tetbaldi