Charter Document - 06390326
Charter Number: | 06390326 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1046 - 1052 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domno ill[ustrissimo] sacri palacii vestarario primo senatori necnon unico Romanorum duci equivocus suus nominetenus abbas continue fidelitatis servicium Quos vera karitatis conexio ligat longinqua locorum spacia nequaquam separant Quapropter celsitudini vestre notescat me licet longinquum corpore mente tamen et spiritu vobis semper adesse et non solum me ipsum sed etiam confratres meos sancto Benigno sedulo servientes immo etiam ipsum seniorem nostrum salutem vestram in omni prosperitate sanctis orationibus fovere presentialiter quoque me non immemorem beneficiorum vestrorum vita comite in proximo habebitis in servicium vestrum Ceterum quoniam in vobis multum confidimus quicquid nobis acciderit fiducialiter manifestantes deposcimus ut si aliquis noster vicinus emulus aliquid machinari contra locum nostrum apud domnum Papam voluerit vos sicut bene potestis hoc fieri prohibeatis Nos enim nichil injustum petimus sed antiquam legem loci nostri salvam in sepultura quam injuste conantur transferre volumus Hic vobis quondam notus modo notior extet Quem bene si cures nos facies memores Beatus Papa Gregorius dicit quia cujus corpus infra menia civitatis tumulatum fuerit anima ejus omni tempore erit errans Et in alio loco dicitur non est licitum mortuum sepelire infra menia civitatis quia Dominum legimus et novimus extra civitatem et passum et sepultum similiter et sanctum Stephanum et multos plures ideoque a sanctis patribus prohibitum fuit ne umquam infra menia civitatis vel castelli cimiterium fieret Xpistum enim in omnibus sequi debemus