Charter Document - 06390325
Charter Number: | 06390325 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1045 - 1046 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domno sancto totius orbis magistro Johanni videlicet universali Pape H humilis abbas potestatis sancti Benigni cum tota congregatione sanctarum fidelia orationum servitia Totum non latet mundum Romane ecclesie pastorem Apostolica vice ita fungi ut quod ipse in ecclesiastico ordine constituerit ratum et stabile atque inviolandum permaneat in evum Dignum ergo est ut resolutori cinium phylologie virtutum scilicet discretionis semper habeat secum ne videlicet ille cui potestas ecclesiarum data est hoc ignoranter propter susurrones constituat quod cum veram antiquitatem noverit destruere non dubitet Hoc autem Pater ideo vestram preoccupando faciem dicimus quia noticioni nostre enucleatum est vicinos nostros canonicos monasticum honorem inhiantes surripere auctoritatis vestre celsitudinem petere velle quatinus accepta a vobis licentia cimiterium nostrum ad se transferant in castellum Scitis autem quod hii qui antiquam patrum constitutionem mutare volunt non que Dei sed que sua sunt querunt Rogamus ergo propter Deum ne concedatis et nos oportune memoriam servicii habebimus