Charter Document - 06390324
Charter Number: | 06390324 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1043 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In Nomine Dei Aeterni Ac Salvatoris Nostri Jhesu Xpisti Rotbertus Gratia Ejusdem Omnipotentis Regis Dux et Rector Inferioris B[urgun]die Cum divina vox pie consulendo precipiat hujus seculi divitibus dicendo Facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula et Marie bonum opus in Xpisto factum eterna memoria predicandum asseratur necnon pro aque calice frigide largienti perhenne commertium mercedis restituende promittatur precipue quoque largitas helemosine causa solius Dei date factorem suum in die judicii a morte et penis inferni liberari asseratur excitanda sunt omnium corda fidelium compassibili pietate quatinus quam possunt facere ex modo fortune semper sui pro commodo insistant operi ipsius helemosine Potissimum vero principalis est jus dignitatis ut quanto sublimi dominatione preest reipublice tanto promptius honestiusve Xpisti redemptoris nostri ministrando honori devote titulos sancte sublimet ecclesie tum etenim unusquisque principum nobili nobiliter instat regimini dum sub dispositione stabilis et justi edicti ecclesiarum consulit utilitati muniens arcem sue dominationis firmis et legalibus privilegiis Hoc igitur considerans justum esse et salubre mundana detentos sollicitudine notum volo fieri cunctis dominationi nostre subjectis potentibus et jussioni militantibus tam presentis quam futuri temporis hominibus omnibus etiam ecclesiastice religionis ordinibus quod ego predictus Rotbertus equivoci Rotberti regis Francorum filius Dei inspiratione tactus consilio quoque conjugis proprie atque optimatum meorum animatus salvamenta trium villarum scilicet Auguliaci Cromai atque Sullei que pertinent ad paroechiam sancti Apollinaris beato Benigno Divionensis monasterii patrono in integrum offero dono trado ac de meo jure prefati sancti loci rectoribus fratribusque inibi Deo servientibus proprietaria lege transfundo perpetuo cum laudatione et voto Helie uxoris mee hujus facti consiliatricis et auctricis seu filiorum nostrorum Hugonis videlicet atque Heinrici una nobiscum laudatorum et per seipsos datorum Illustris quoque miles nomine Vuido cum filio suo vicecomite Vualterio et compare sua ceteraque prole licet non parva illectus immo compulsus pecunie quantitate quantum in se erat huic [lauda]tioni consensit et dominationem quam eatenus in his tribus salvamentis exercuerat perpetualiter vuirpivit heredesque suos alienavit Ego autem hoc donum gloriosis Jhesu Xpisti martyribus Benigno et Apolinari eisque servientibus eo tenore concessi quatinus Deo famulantibus accrescat temporale presidium et animabus videlicet parentum meorum jam defunctorum mee quoque ac prenominate jugalis H[elie] filiorumve nostrorum inde eterne salutis procedat remedium Quapropter etiam statuo ut pro istius helemosine nostre largitate benigna recompensatione duo fratres supra solite quantitatis numerum pro nostra atque prolis nostre salute in Divionensi congregatione semper deinceps pascantur prebenda alimonie Si qua vero potens persona heredum proheredumve meorum id infringere nisus fuerit pro nefario ausu ire Dei pondere pressus camere regis centum et monasterio cui molestiam intulerit auri opti[mi] libras cogatur componere centum Ne autem in animarum fiat condempnationem quod Deo pro [illar]um optuli quiete non solum contradico sed etiam per tremendum Xpisti Dei contestor judicium ut nullus rex dux episcopus comes vel etiam sancti Benigni jam dicti cenobii abbas vel in proprios presumendo usus ullo modo vel militaribus beneficii gratia tradendo manibus seu qualicumque impia pervasione quod divina inspiratione largitus sum moliatur auferre Et ut nostre traditionis donatio stabilis et inconvulsa perduret hanc oblationis cartam quam ego ipse legali concessione per festucam per cultellum per vuantonem per vuasonem super sanctum altare posui manu propria subterfirmavi sicque compluribus tradidi roborandam testibus Signum ipsius domni Rotberti ducis qui hanc donationem fecit Signum Helie conjugis ejus Signum duorum filiorum eorum Hugonis et Heinrici e Signum Fulconis comitis S Milonis comitis S Vuidonis militis Divionensis S Vualterii vicecomitis filii predicti Vuidonis S Vuilenci fratris Vualterii S Hugonis Lingonici presulis S Teoderici S Humberti fratris ejus S Vuarnerii clerici S Lamberti clerici S Balduini S Johannis Actum publice apud castrum Divionense monasterio sancti Benigni ante cornu altaris ipsius coram multis testibus anno ab incarnatione Domini millesimo XLIII indictione XI epacta VII secunda ebdomada XL feria tertia prima die mensis martii regnante Heinrico Francorum rege predicti ducis fratre anno tertio decimo ipsius regis monarchie Ego Frater Siguinus Indignus sacerdos et mon[achus] rogatus scripsi et subscripsi