Charter Document - 06390323

Charter Document - 06390323


Charter Number: 06390323
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1038
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Omnibus Xpistiane legis cultoribus proprium debet esse et optabile sanctam matrem ecclesiam ob pauperum Xpisti recreationem pro posse suo ditare pro remedio animarum suarum et remissione peccatorum ampliare ad honorem quoque nominis Dei et sanctorum ejus sublimare Veruntamen quicquid a fidelibus ipsi ecclesie perpetuali dono traditur monimentis necesse est cartarum commendetur ut quod a quocumque legali consuetudine agitur [non] pravorum falsatione vel posterorum invidiosa abolitione seu oblivione deleatur Igitur hec omnia cogitans ego Rainaldus Castellionensis dominus utpote de salute et liberatione anime mee sollicitus donavi quandam partem de rebus meis jure hereditario a parentibus meis mihi relictis ad locum sancti Benigni martyris juxta Divionense castrum siti et sicut ego per preceptum regale ab antecessoribus meis accepi et ex integro in alodum tenui ita Deo et sancto ejus martiri Benigno tradidi et in manu Halinardi Divionensis monasterii abbatis qui me eodem die monachum fecit devote misi tenentibus mecum et dantibus eandem donationem propriis manibus atque laudantibus conjuge mea Helisabet et filio nostro Humberto in presentia quorumdam pontificum et nobilium hominum qui presentes fuerunt Hoc est in pago Atoriensi super fluvium qui dicitur Norgia mansum cum ecclesia in honore sancti Juliani consecrata cum omnibus usquequaque pertinentibus interius et exterius sive prope sive longe terris videlicet indominicatis mansis campis vineis pratis pascuis silvis molendinis aquis aquarumve decursibus ripis piscariis fontibus exitibus et reditibus coltis et incoltis divisis et indivisis cum mancipiis utriusque sexus servis et ancillis inquisitis et inquirendis ad jam denominatum alodum pertinentibus et omnibus consuetudinariis pro debito exigendis totum in integro dono trado transfundo ac de meo jure Divionensis monasterii rectoribus monachisque ibidem Deo servientibus concedo eo autem conditionis tenore Deo et sancto Benigno hanc donationem facio quatinus medietatem ipsius patrimonii nunc a me Divionensis abba accipiens tres ibidem monachos mittat qui cottidie pro me successoribusque meis preces missarum offerant aliam vero medietatem predicta uxor mea dotalicio jure quo supervixerit tempore possideat cumque a presenti decesserit vita pars altera istius alodi quam ipsa tenuerat ad possessionem et jus sancti B[enigni] sicut ei non solum dono sed eciam regali precepto quod habebam donavi sine aliqua diminutione sine cujusquam principis seu successoris aut parentis mei contradictione quod si quisquam quod fieri minime credo hanc donationem legaliter per omnia factam calumniare ausus fuerit quod injuste appetit non optineat sed insuper fisco regali auri libras XL et loco cui calumpniam [intulerit] argenti CCCC persolvat penam cum Juda helemosinarum distractore passurus perpetuam et nostre traditionis donatio juvante Deo stabilis et inconvulsa permaneat Testes hujus donationis fuerunt hii Hugo Lingonum episcopus Beraldus Suessionis episcopus qui et anathema intulerunt domnus jamdictus abba Halinardus cum monachis Vuidrico Oddone atque Richardo Item alii testes Vuarnerus sancti Stephani Divionensis canonicorum prepositus Vuido de Granciaco Radaldus et Arlembaldus cum eo Aduinus Beroensis et Milo Frollensis Constantius et Martinus Actum publice in valle Dinato ville adjacenti coram multis testibus anno dominice incarnationis millesimo XXXVIII indictione VI epacta XII mense septembre die II ejusdem mensis feria VII regnante Heinrico Francorum rege fratre Rotberti ducis Burgundie anno XI regni ejus