Charter Document - 06390319
Charter Number: | 06390319 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1036 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Dei omnipotentis nomine triplicis numine simplicis Bruno humilis Leuchorum episcopus Dei dono id quod est Noverit industria fidelium Xpisti tam futuri temporis quam presentis quod vice quadam dum ex more pastorali nostri parrochiam pontificii perambularemus contigit nos apud Bertiniacam cellam hospitari cum fidelibus Itaque eo loci domnus abbas Divionensis Halinardus nomine dictus cujus cella illa intererat pariterque domnus abbas Vidricus noster de cenobio sancti Apri ambo conversatione laudabiles convenere gratia nostri Porro locus ille satis eleganter Dei servitio extiterat constructus set dedicationis benedictione nondum munitus et quod nobis gratius disciplinate a monachis religiosis incolebatur Igitur prefati abbates petierunt illud nos dedicare oratorium ut pote ecclesiam nostre diocesis et regiminis quorum annuendo preci explevimus quod nostri erat officii Ordinatus vero de quibus interpellabamus rebus omnibus consultu fidelium commorati sumus ut sanctum Xpisti martyrem Benignum cujus honori illum sacravimus locum quovis donario sustentaremus quatinus per hoc stabiliretur inibi memoriale nostri et vivi et defuncti Diu ergo nobis super his meditantibus nec ad manus quod dari posset celebre habentibus suggestum est altaria de duabus ecclesiis que erant sancti illius sub nostra ditione pendere darique possibile si in nostro consisteret velle set quia res perspicuas sepe contingit quadam dubietatis caligine impediri verebamur ne illa tam subita et indiscussa donatio contraheret in posterum aliquid sinistri et ne fieret quandoque seminarium scandali set quoniam legis presidio et equitatis lance id facere conabamur statutis induciis distulimus quoad sedem nostram repeteremus Denique postmodum una dierum convocari fecimus nostri cleri concilium cujus in medium recitatur petitio abbatum predictorum relatum est omnium qui aderant consilio id nec perfici neque stabili[ri] posse absque testamentis utrimque cum cyrographo notatis Horum laude et petitione et artius ceteris domno abbate Vuidrico insistente donavimus sancto Benigno duo altaria videlicet de Solini monte et Volferei curte eo rationis tenore quamdiu inibi regulariter celebraretur ordo vite monastice sin secus quoniam pro dolor potentes seculi tales non sunt quales ante habiti sunt si forsam episcopus Lingonensis per cupiditatis zelum usibus suis illud rapuerit monasterium sive pulsis exinde monachis regularibus pomposa secularitas idem subintroierit cenobium hec altaria illi ecclesie concessa sine ulla controversia absque apostrophali garrullitate in nostram redeant potestatem Et quia thesaurus rerum omnium memoria est ne posteri nostri ullo perturbationis errore prepediantur set conventio ista sine velamine fuci illis aperta reveletur hec testamenta in alterutram partem cyrographo notare fecimus ut in comprobatione veri testimonii sit tenentibus et tollere volentibus idoneus defensionis locus e Signum Brunonis pontificis manu propria hoc testamentum confirmantis Signum domni abbatis Halinardi S Gregorii prefate celle prioris S Vuidrici abbatis S Hunaldi abbatis Sig Norberti abbatis S Gebuini primicherii S Vualterii decani Sig Odelrici archidiaconi S Liezhardi archidiaconi S Gebizonis archidiaconi S Herberti archidiaconi S Vuidrici archidiaconi Sig Lamberti archidiaconi Sig Stephani archidiaconi Sig Rodulfi archidiaconi S Bezelini archidiaconi S Raynardi ejusdem civitatis comitis S Hugonis fratris domni episcopi S Milonis S Bruchardi S Stephani S Bosonis S Heinrici advocati S filii ejus Sigifridi Igitur quoniam secundum Apostolum nobis est videndum quomodo caute ambulemus quoniam dies mali sunt censum de istis altaribus non perdonamus set pro solida vestitura nobis nostrisque successoribus persolvendum reservamus Cum autem contigerit ea vicariis viduari potestatem libere obtineant sine respectu episcopi et archidiaconi alios inponendi et illis ea vendendi Acta sunt hec Tulli in plenaria sinodo habita VIII idus octobris luna XIII epacta prima concurrente IIII bissexto anno incarnationis dominice millesimo tricesimo VI indictione V anno regni Chuonradi XIII imperii vero X Ego Dezilinus Cancellarius indignus levita domus sancti stephani scripsi et publice relegi