Charter Document - 06390316
| Charter Number: | 06390316 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1034 - 1046 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Summi Eternique Visibilium Omnium et Invisibilium conditoris Dei Ego comes Otto tam presentes quam futuros omnes rite credentes credere concupisco quod eam quam dulcis memorie pater meus Aymo ecclesie Divionensi elemosinam de abbatia Saxiofontanis pro sui parentumque suorum pio a fidelibus interventu traditione perpetua fecit quatinus ego quoque aliquid anime mee pro hoc sentirem remedium in futuro sancto Benigno et ei jugiter famulantibus monachis presente eorumdem cenobitarum abbate Halinardo consensi et confirmavi apud Silonis curtem presentibus et audientibus testibus his Girardo de Vangio Rivo et fratre ejus Rotgerio
