Charter Document - 06390315

Charter Document - 06390315


Charter Number: 06390315
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1034 - 1039
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Sancte et Individ[ue Trinitatis Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti] Notum esse volo sancte [Dei Ecclesie fidelibus tam] presentibus quam futuris ego Rotbertus Burgundionum dux Rotberti Fr[anc]orum [regis] filius quod in ipsius mei initio gubernandi ducaminis dum more solito avide investigare cepissem que meis lege hereditaria habenda forent et retinenda usibus quorundam pravo suasu vindicavi mihi quandam potestatem Vivarium nomine super Oscharam fluvium sitam quam jam Divionense cenobium dono Ottonis comitis qui cognominabatur Wilelmus cum ecclesiis villis terris consuetudinibus mancipiis utriusque sexus quin etiam rebus omnibus ad eam pertinentibus jam triginta annis possederat de qua idcirco predicto monasterio intuli prejudicium quia hanc Heinricum ducem patris mei avunculum olim possedisse a quibusdam mihi fuit relatum Verum ubi ab abbate Halinardo et monachis predicti loci lacrimabili relatione didici qualiter idem Wilelmus comes eandem possessionem Deo sanctoque martyri Benigno pro prefati Heinrici ducis anime salute et sue contulerit qualiterque pie memorie Rotbertus rex pater meus materque mea omnesque fratres mei pari consensu communique voto sepedictam donationem laudaverint atque firmaverint incongruum immo periculosum arbitrans ab eorum me alienum fore devotione divini timoris respectu tactus simulque Dei servorum sub predicti martyris Benigni patrocinio Deo regulariter servientium precibus motus ea que injuste abstuleram juste penitens reddidi et sicut eis pridem donatum fuerat perpetualiter habenda ex integro restitui Cujus redditionis ac restitutionis notitiam presentem volui existere cartam quam manus nostre firmitate subnixam nobilium virorum fideliumque nostrorum manibus tradidi confirmandam [Ego] Rotbertus Burgundionum dux hanc nostre firmitatis cartam coram me recensitam firmavi et subscribere jussi Ego Hugo L[ingonensis ecclesie episcopus huic carte subscripsi subjectamque exc]ommunicationis sen[ten]tiam adnexui per q[uam auctoritate Dei omnipotentis omniumque Sanctorum ej]us precipue[que beatorum] martyrum Be[nigni atque Mauricii quorum juri que sunt suprascripta videntur attributa excommunicans] anathematizo an[athematizansque excommunico ut nullius presentium futurorumque] persona [regis ducis presulis abbatis comitis aut utriusque sexus alicujus etatis ulla occasione alicujus cause in supranominata potestate nomine Vivarium quicquam possessionis aut consuetudinis] audeat [accipere quod qui presumpserit eterne excommunicationis et flammis gehenne subjaceat nisi resipuerit et ad satisfactionis et emendationis remedium confugerit] S Rotberti ducis [S] Hugonis Lingonensis episcopi [S] Hugonis Autisiodorensis episcopi S [Beroldi Sues]sionensis episcopi [S R]ai[naldi Autisiodorensis comitis et fratris ejus] [] S Azelini abbatis S Johannis fratris ejus S Sigifredi S Ademari Divionensium S Vuarnerii S T[eo]d[e]rici et Humberti fratris ejus S Airardi vicecomitis S Vuidonis S Lamberti clerici S Tezelini prepositi Lingonensium S Odolrici archidiaconi et decani S Vuidonis archidiaconi S Vuidrici precentoris S Ansculfi S Hugonis de Belmonte S Hugonis de Monte Salvionis S Aymonis de Tile castro S Teoderici militis S Willerii S A[imonis]