Charter Document - 06390313

Charter Document - 06390313


Charter Number: 06390313
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1033
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Omnibus recte credentibus ac sanum sapientibus liquet provectum perfectionemque justicie salutem quoque animarum permaxime in elemosinarum largitate consistere Domino in Euvamgelio pronunciante Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis Que quamvis multiformiter a devotione fidelium Cristi menbris inpertiatur uno tamen modo exibita fructuosior Deoque gratior approbatur cum scilicet sancta ecclesia que Cristi spo[n]sa esse noscitur bonorum temporalium nobis ab ipso collatorum munere nostro heres efficitur Hoc enim modo non semel tantum sed perenniter et in omnibus etatibus facimus nobis amicos spirituales videlicet ejusdem ecclesie filios de iniquo mammona qui nos recipiant in eterna tabernacula Cujus utilitatis respectu ego Gerardus cum divina opitulante gratia mundane dignitatis multi[s] fulcirer opibus contuli Divionensi cenobio gloriosissimi martyris Benigni presentia nobilitato religionisque monastice statu temporibus nostris famosissimo hortatu et interpellatione Halinardi abbatis predicte cenobii quoddam juris mei predium a predecessoribus mei[s] hereditaria mihi lege dimissum De quo quidem voluntas antecessorum meorum fuerat ut ad prefatum deveniret locum sed obstaculo mundane occupationis a[d] nostra usque tempora remansit inperfectum Perpendens ergo a Deo mihi reservatum hujus beneficentie fructum obtuli Deo sanctoque martyri Benigno pro peccatorum meorum absolutione proque patris mei Adalberti et avunculi mei Gerardi animarum salute jam memoratum predium villam scilicet Vulferei Curtis que sita est in comitatu Solecensi supra flumen quod dicitur Mosuna cum omnibus suis appendiciis in primis scilicet cum ecclesia in honore Dei Genitricis dicata servis et ancillis ibi conmanentibus seu alibi dispersis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus molendinis cunctis insuper ad predictum alodum interius aut exterius pertinentibus quesitis et inquirendis totum ex integro de mea potestate in jus prefati monasterii rectorumque ejus transfundo nihil mihi reservans ex omnibus preter advocati tutelam quam retinui propter anime mee salutem scilicet ut in rebus a me collatis predictus locus semper haberet ex meis heredibus tutorem ac defensorem Cujus tutele functionem cuidam nostro fideli Gerardo nomine quia vicinior erat tali commendavi tenore ut in predicto alodo nihil requirat nihil penitus accipiat sed si forte contigerit ut humilitas ac mansuetudo monachorum in predicta potestate au[t] a suis aut ab extraneis pro aliquo negotio non possit justiciam exigere si advocatus ab eis fuerit accersitus et legalem de re pro qua agitur exegerit emendationem ipsius emendationis tertiam a monasterii ministris accipiat partem Quod presenti carte idcirco inserui ut successorum meorum industria caveat ne elemosina nostra alicujus advocati cupiditate depereat Quod si quis parentum aut heredum meorum huic donationi quod non reor contradicere aliquando temptaverit Deo sanctoque teste suo Benigno resistente non prevaleat immo regali camere XXX auri libras componens prefato monasterio totidem superadiciat et nostra donatio inconvulsa stabilisque permaneat Que publice ac legaliter facta mea propria manu multorumque virorum illustrium consistit roborata S ipsius Gerardi qui hanc donationem fecit S Gunteri S Oderrici militis ejus S Arnulfi fratris ejus S Gerardi S Teoderici comitis S Bosonis S Gerardi S Cononis S Arnulfi S Gunteri S Azzelini S Herberti Actum monasterio Romarici publice die sabbati II kalendas julii anno ab incarnatione Domini MXXXIII anno autem regni Chuonradi imperatoris anno quoque regni filii ejus indictione I epacta XVII In Dei nomine feliciter Amen Locus sigilli impressi