Charter Document - 06390311

Charter Document - 06390311


Charter Number: 06390311
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1031 - 1032
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Sancte Trinitatis et Unice Deitatis Cum mundi rectores quibus Xpistus Dominus noster sanctam ecclesiam tradidit custodiendam vigilanter observare debeant qualiter populus divino fonte renatus temporalis vite cursum quiete peragat bonorum operum executione susceptam fidem imitabilem reddat illis tamen propensius invigilandum putamus qui mundum cum flore suo jam aridum contempnentes Redemptoris sui licet dissimili tramite cupiunt fieri sequaces Illos denique regni celestis beatitudine remunerandos esse novimus qui tam sancte conversationis sectatores fideliter adjuvantes agere studuerint quomodo divine majestati laudes cotidie reddantur et hymni insuper et fidelium erratibus optineatur venia salutaris Quapropter ego Hugo sancte Lingonensis ecclesie Dei miseratione episcopus notum fieri cupio omnibus fidelibus sub Xpistianitatis titulo degentibus quia dum quodam tempore de stabilienda ejusdem ecclesie republica diligenter tractaremus quatinus Xpisti suffragio ad sublimiora meliorando proveheretur ecce venit ante nostre magnitudinis presentiam quidam noster fidelis Vuido nomine humiliter postulans ut sibi liceret per nostre auctoritatis ministerium in quadam ecclesia in honore beati prothomartyris Stephani dedicata tales clericos mittere qui inibi communiter vivendo canonice regule se devote submitterent et precum assiduitate plebem criminum pondere sublevarent Cujus vocem despici iniquum deputantes immo juste petitionis ejus votis occurrere cupientes desiderio illius satisfecimus et ad reliqua misericordie opera animum ipsius plurimis adortationum verbis incitavimus Pret[er]ea ne rerum inopia conpulsi forinsecus negotiis se pancipent tradidimus suprascriptis canonicis altare ejusdem ecclesie cum omnibus obsequiis que nobis antea solitum erat persolvere preter subjectionem et trium solidorum pretium quos quibusque annis in censu sedi nostre reddi constituimus Ut ergo hec nostre benignitatis traditio inqu[i]etantis laqueos in futuro evadere valeat et calumniantis jaculo nostre munitionis clipeum audatius opponat litteris adnotari precipimus et fidelium nostrorum manibus corroborandum tradidimus Hugo episcopus signavit Beraldus episcopus et prepositus Bruno archeclavus Girardus archidiaconus Vuido archidiaconus Odolricus archidiaconus Gozelmus levita Gibuinus levita S Lezelinus levita S Ansculfus presbiter S Arnulfus presbiter S Arnaldus presbiter S Vuidricus presbiter S Dares presbiter S Constantius presbiter S Ugo presbiter S Vuidricus cantor S Hunencus levita S Oddolo levita S Aymo levita S Berno levita S Constantius levita S Albericus levita S [] S Evrardus subdiaconus S Richardus subdiaconus S Gotbertus subdiaconus S Erlerius subdiaconus S Hugo subdiaconus S Constantius subdiaconus S Beraldus subdiaconus S Gislebertus subdiaconus S Girardus puer S Eldierius puer S Albericus puer S Milo puer S Bertinus puer S Ezelinus puer S [] Actum Lingonis publice anno incarnationis dominice millesimo XXXII indictione XV anno I Heinrici Francorum regis et pontificatus Hugonis Regnante Domino nostro Jhesu Xpisto cum Patre et Spiritu Sancto per infinita secula seculorum Amen