Charter Document - 06390310
Charter Number: | 06390310 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1031 - 1046 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rotbertus Gratia Dei Burgundionum Dux Notum esse volo omnibus presentibus ac futuris quia adierunt presentiam meam Halinardus abbas cenobii Divionensis cum quibusdam ejusdem loci fratribus humiliter postulantes quatinus cessare facerem homines nostros a quibusdam torturis quibus eos familiamque suam gravabant que ante nos ab illo sancto loco exacte non erant Quorum petitionibus quia juste vise sunt libenter favens hoc scriptum ad posterorum memoriam eis fieri jussi per quod Deo sanctoque martyri ejus Benigno promitto deinceps intra ambitum fossati qui Burgus vulgo Claustrum vocatur neque me infracturam aut rapinam facturum neque meis hominibus aut alii cuiquam hoc consensurum Quod ut firmius habeatur manu propria firmavi conjugique mee et filiis fidelibus quoque nostris roborandum tradidi