Charter Document - 06390296

Charter Document - 06390296


Charter Number: 06390296
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1030
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Sancte et individue trinitatis Rodbertus divina providente Clementia Francorum rex Si fidelibus nostris aliquod supplementi donum sive hereditatis augmentum per nostri regium numinis preceptum ac nostre celsitudinis gratiam ac excellentem benivolentiam juste et legaliter conferimus nobis id eternaliter esse ad honoris augmentum ac perpetualiter credimus firmissime profuturum Quocirca dinoscat omnium sancte ecclesie Dei fidelium tam presentium quam et futurorum sollertia ac precellens astutia qualiter adiit celsitudinem nostram Gauffredus inclitus presul Cabilonensis obnixe postulans ut cuidam sue abbatie in honore sancti Ypoliti dicate in pago Belnensi site ac pertinenti ad suum episcopatum de villa Luliaco immunitatis ac concessionis preceptum facere dignaremur et de Prato Ambleni quod inter totum sunt triginta mansi et dimidius et de luco qui vocatur Deserta communi clericorum generalitati paison centum porcis et quod necesse operi monasterii fuerit et quod officialibus domibus nec non et ignibus et de pascuis circum jacentibus quantum eis sufficeret perpetualiter habere concedimus Cujus petitionibus adherentes hoc preceptum canonicis predicte abbatie fieri jussimus et regali auctoritate scribi et confirmari mandavimus scilicet ut semper Deo et sancto Ypolito servientes regulariter teneant atque perpetualiter possideant absque ulla mundana contradictione Ut autem hec scriptio firmior habeatur anulo nostro jussimus insigniri et monogramma nostri nominis decenter asscribi Signum Rodberti gloriosissimi Regis Francorum Anno ab incarnatione Domini millesimo tricesimo indictione IIIX Actum est hoc Argilliaco VIIII kalendas octobris et in quadragesimo tertio anno regni Rodberti excellentissimi regis et in quarto anno regni filii Henrici supradicti regis S Constantie nobilissime regine S Rocleni S Addeladis S Gauffredi episcopi Cabilonensis inibi donantis sancto Ypolito audientibus et concedentibus omnibus sancti Vincentii servos qui infra aquam que vocatur Dena permanerent S Hugonis episcopi Autisiodorensis et comitis Cabilonensis S Ricardi episcopi S Elmuini episcopi S Rainaldi comitis Nivernensis Hi omnes hoc scriptum laudaverunt et confirmaverunt et ex auctoritate Dei Patris et Filii et Spiritus sancti et sancte Marie perpetue Virginis et sancti Petri omniumque apostolorum et omnium Sanctorum excommunicaverunt et anathematizaverunt ut perpetualiter in penis inferni permaneant homines qui hanc donationem sancto Ypolito ejusque servientibus nullo modo aufferre voluerint Locus sigilli impressi Ego Balduinus regii palatii cancellarius scripsi et subscripsi