Charter Document - 06390295
Charter Number: | 06390295 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1030 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum multimoda esse constet misericordie opera quibus uniuscujusque peccatoris expiantur facinora ac superni justique judicis que pro Malis amittitur meritis recuperatur gratia hoc potissimum et singulare ad animarum salutem xpistique gratiam adipiscendam creditur esse remedium quod Xpisti pauperibus alendis atque ecclesiis proficit restaurandis His etenim periculosis temporibus diebusque malis quos predixit Apostolus speciale ut ita dicam Xpisto servitium impendit quisquis pauperibus ejus qui nimiis pressuris angustantur ejusdemque ecclesiis quarum possessiones velut captivorum spolia diripiuntur amminiculum proprii adjutorii pro posse exibere non neglegit Quod ego Haymo peccatorum meorum conscius vigilanti animo perpendens tantique boni particeps fore cupiens per consilium et laudem Lamberti sancte Linguonensis ecclesie episcopi adii virum venerabilem Willelmum Divionensis cenobii abbatem qui nostris temporibus in monastico pollebat religiosior ordine devota postulans prece quatinus locum quendam a predecessoribus meis in honore Dei Genitricis sanctique Flaviani confessoris constructum in quo olim ordo regularis floruerat set malorum pravitate hominum deperierat gubernandum susciperet ordinemque in eo monasticum repararet Qui quod devote petebatur non rennuens peragere predictum locum tali suscepit tenore ut cunctis succedentis evi curriculis locus predictus possessionesque ad eum pertinentes abbatis Divionensis cenobii regiminis subjaceant ac de his ut de propriis prefati cenobii rectores ordinent et disponant Ut autem hec conventionis nostre ratio stabilem inconvulsumque obtineret vigorem per hujus litteraturam successoribus nostris judicavimus notificandam nobiliumque virorum qui aderant manibus ac nostris obtulimus roborandi fidelibus S Aymonis qui hanc donationem fecit S Raynerii S Alulfi S Vuidonis S Vuitaldi S Mazilini S Rodulfi S Gerlandi S Vualterii S Vuarnerii Actum Saxonis Fontana monasterio publice anno incarnationis dominice millesimo tricesimo indictione XIII epacta vicesima Va anno regni Rotberti XXXVIII filii autem ejus Heinrici anno VII Ego Halinardus Vice Cancellarii rogatus scripsi et subscripsi