Charter Document - 06390291

Charter Document - 06390291


Charter Number: 06390291
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1027
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciat posteritas presentis evi et futuri quod ego Oddiline veniens ad extrema cogitans etiam districtum Dei judicium donavi ad locum beate Dei genitricis Marie sanctique Benigni quod constructum est prope castrum Sarmasie mansum unum in villa Moncellis cum terris et pratis Dedi autem hoc pro anima mea vel sepultura mea Postea autem venientes ad supradictum locum cum corpore ejus filii firmaverunt donationem istam Et ut donatio ista firma permaneret cartam istam fieri rogaverunt Signum Notgerii Signum Attonis Signum Lezelini Signum Emme Signum [] Signum Humberti advocati Signum Ermentrude Signum Hilenandi Signum Ezeline uxoris Alberti Signum Hugonis Signum Oddiline Signum Brunonis archipresbiteri Signum Tetbaldi de Varriaco qui filiam supradicte defuncte femine habuit Signum Arlebaldi Signum Guntelini Acta sunt hec apud Sarmasie castrum anno ab incarnatione Domini MXXVII indictione X regnante Rotberto Francorum rege