Charter Document - 06390284

Charter Document - 06390284


Charter Number: 06390284
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1026
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Rodulfus Gratia Dei Rex Si honorabilium virorum petitionibus quibus pro sacris locis nostram supplicaverint excellentiam aurem libenter accomodamus easque ad effectum perducimus regiam exercemus consuetudinem et ob id eos in nostre fidelitatis obsequiis devotiores efficimus et ad anime nostre salutem nobis profuturum omnino confidimus Comperiat igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium ac futurorum sollertia quoniam Otto comes ejusque filius Rainaldus duo regni nostri preclarissimi principes cum consorte regni nostri Hermingarde regina nostram adierunt sublimitatem rogantes concedi ac regali auctoritate firmari quandam donationem duarum caldariarum in villa que Salinas dicitur scitarum quas pro remedio sue anime Deo sanctique Benigni monasterio apud castrum Divion cui preesse videtur venerabilis abba Willelmus conferre deliberaverant quas ex rebus nostri beneficii adquisitas hactenus visi fuerant possedisse Quorum petitionibus tam pro divini respectu timoris quam pro recordatione ab eis nobis sepenumero impense fidelis obsequii servitutis gratanti annuentes animo receptas ab eis denominatas res quoniam ad publicum jus pertinere videbantur ad votum ipsorum concessimus atque largiti sumus in perpetuam possessionem beati Benigni cenobio rectoribusque ejus jure firmissimo Et ut in his que pro expiandis peccaminibus benefactorum loci ipsius a fratribus ibi Deo famulantibus aguntur nostre recordationis temporibus succiduis intersit memoria statuimus atque decernimus ut quod ad prefati loci utilitatem in jam dicta villa Salinis emptum est vel collatum futurisve temporibus emendum atque donandum per hujus nostre auctoritatis preceptum ratum habeatur ac firmum ita ut a nullis nostris successoribus aut aliquibus aliis contradictoribus aliqua possit temeritate vel ratione violari Si quis autem quod eventurum minime credimus huic nostre auctoritatis precepto obviare et presentem donationem a nobis legaliter factam temptaverit effringere non valeat quod cupit efficere sed sciat se compositurum auri libras mille medietatem camere nostre et medietatem prescripto monasterio ejusque rectoribus Et ut hoc verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur manu propria corroborantes sigillo nostro subter insigniri jussimus Signum Domni Rodulfi Regis Nobilissimi Ego Halinardus ad vicem Paldulfi cancellarii eo ipso jubente recognovi et scripsi Data III idus julii luna XXV anno ab incarnatione Domini MXXVI indictione VIIII regnante domno Rodulfo rege anno XXVII Actum vico Urba feliciter