Charter Document - 06390277

Charter Document - 06390277


Charter Number: 06390277
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1023
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod duo homines Jozelmus et Vuido commutaverunt monachis sancte Marie et sancti Benigni in monasterio ante portas Sarmasie constructo jornalem I in villa quam vocant Busseias subtus Rocas et acceperunt a supradictis monachis Ingelberto et Hugone de terra arabili unam petiolam sub testibus his Sig Constabuli Sig Letrici Sig domni Humberti de Sarmasia Sig Ermentrudis uxoris ejus Sig Hileranni filii ejus Sig Tetbaldi similiter filii ejus Sig Vuitbaldi prib[] Sig Gisleberti capusarii Sig Joffredi Item Sig domni Lamberti episcopi Sig Willelmi abbatis Item monachorum Sig Ingelberti Sig Hugonis Sig Andree Sig Johannis Sig Pontii Acta sunt hec apud Sarmasias anno ab incarnatione Domini MXXIIII indictione VII regnante Rotberto Francorum rege XXXVI regni ejus