Charter Document - 06390276

Charter Document - 06390276


Charter Number: 06390276
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1021
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Patris et filii et spiritus sancti Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris qualiter ego Wilelmus abbas cenobii sancti Benigni martyris Xpisti monachique nostri concessimus cuidam nobilissimo clerico nomine Girardo quandam terram supradicti martyris scilicet mansos VIII sitos in villa Vitriaco in comitatu Alisiensi ea videlicet causa ut quandiu ipse advixerit eos in benefitio teneat et inmeliorare faciat et quantum potuerit aggrescere studeat et alteri in benefitio non tradat neque impediat et fratribus supradictis sub omni devotione cum necesse fuerit in adjutorium esse prout posse potuerit studeat et hoc sub sacramento Post mortem vero supradicti clerici ad supradictum locum cum omni melioratione revertantur Tenet autem idem clericus et monachi supradicti etiam tres campos in eodem loco ad medietatem qui post mortem ejusdem ad locum suprascriptum revertantur et hoc etiam sub sacramento firmavit Quod si neglegens ex hoc visus fuerit et alicui in benefitio tradere voluerit terram perdat et ipsis [] Test[] []e hi su[] [Si]g Oddonis maj[oris] Sig Rodulfi [frat]ris ejus Sig Lucii Sig Achardi Sig Vuidonis Sig Rotberti Sig Ingelberti Sig [Gi]rardi supradicti qui hanc cartam fieri rogavit et Sig Arlebaldi clerici ejus Acta sunt [hec] apud castrum Divion feria IIII anno ab incarnatione Domini MXXI epacta V regnante Rotberto Francorum rege anno XXVI regni ejus Ego Girbertus levita indignus rogatus scripsi et s[ubscripsi]