Charter Document - 06390272

Charter Document - 06390272


Charter Number: 06390272
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Nomine Patris et filii et spiritus sancti Servorum Dei est ecclesiam Xpisti faculta[tibu]s propriis [dita]re ampliare sublimare nisi enim ditaretur non esset unde pauperes Xpisti rec[rearentur] Facite inqu[it Xpistus] vobis amicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Hujus igitur tabernaculi gaudia ego Walo vocatus comes [et fra]ter meus Walterus et Warnerius Sembernon[is] atque Humbertus advocatus seu frater ejus Girardus cogitantes sive hoc quod etiam ipse Xpistus dicit Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis partem hereditatis nostre si[tam ant]e portas castri Sarmasie tradidimus sancte Marie sanctique Benigni martyris Xpisti atque monachis supradicti martyris ut abbas monasterii Divionensis vel monachi sui liberam habeant facultatem de ipsis rebus quicquid voluerint faciendi Est autem monasterium jam supradicte matris Xpisti constructum super ipsam terram in honore ejusdem beate Marie sanctique Benigni martyris Xpisti Terminatur autem ipsa terra ante valvas ipsius monasterii in latum perticas agripennales XII a parte aquilonis in longum perticas XXXIIII a parte orientis in latum perticas XIIII et dimidiam a meridie in longum perticas XXXIIII et dimidiam Si vero nos ipsi aut aliquis parentum nostrorum concupiscentie stimulis incitatus contra hanc donationem venire temptaverit evindicare non valeat quod repetit sed convictus loco cui calumniam inferre conatus est centum libras auri persolvat Si autem in sua malicia perseverare voluerit [] sciat se cum Juda traditore anathemate [esse] damnandum Et ut donatio ista firma stabilisque permaneat manibus nostris subter firmavimus fidelibusque nostris similiter firmari rogavimus Sig Vualonis quondam comitis et uxoris ejus nomine Judith et filiorum ejus Aymonis atque Hugonis Sig Vualterii fratris ejus S Vuarnerii et uxoris ejus Istiburgis et filiarum ejus Anne et Addile Sig Humberti advocati et uxoris ejus Ermentrude et filii ejus Hileranni S Girardi fratris ejus S Bertrade sororis ejus S Tetbaldi nepotis ejus S Gothefridi S Gislerii S Arlebaldi Item S Arlebaldi clerici S Lezelini S Aymonis et Letaldi fratris ejus S Attonis clerici S Tezelini Rastelli S Hugonis S Aldonis S Gozelini de Sembernon S Girardi S Girberti S Algerii Acta sunt hec apud Sarmasie castrum publice anno ab incarnatione Domini millesimo XX regnante Rotberto Francorum rege anno XXV indictione III Ego Girbertus indignus levita ad vicem domni Beraldi Cancellarii rogatus scripsi et s[ubscripsi]