Charter Document - 06390268
Charter Number: | 06390268 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1019 - 1026 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Herimannus episcopus Vualterio decano Miror audatiam tue frontis et presumptionem tui cordis Tu pessime ausus fuisti non obedire jussioni mee Nonne tibi dixi de ecclesia Algisi ville ut non fuisset tibi cure quocumque modo monachi ibi vellent presbiterum constituere sive propter garbas XX sive gratis tantummodo servitium altaris et servitium meum valuisset expleree Tu enim dixisti quod jussionem tui archidiaconi nunquam preponeres jussioni mee et non adtendisti Nunc ergo redde licentiam ut cantet ibi quem monachi constituerint et hos breves porta et defer abbati de Sancto Urbano unum et Stephano de Novo Castello alterum et in utroque loco perhibe testimonium quia ergo altare dedi monachis et do post Bertoldum predecessorem meum Si hoc non feceris divinum officium interdico tibi