Charter Document - 06390232

Charter Document - 06390232


Charter Number: 06390232
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renewal
Date: 1005
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec quoque donatio postea ronovata est ab eodem episcopo per manum domni Anscherii in castro Bricheiaco mense junio Cui sane renovationi postmodum cum Odelricus archidiaconus hec omnia adnullare et predicta altaria non esse data conaretur astruere Herbertus archidiaconus et Albricus decanus se interfuisse alter quidem multa verborum assertione alter autem sacramenta testati sunt audientibus Odelrico Vualterio Stephano Leiboldo Benzone Teuducio Gisleberto Lupo Bertino Vuihardo Aynardo Queldone Martino Vuarnerio item Vualterio