Charter Document - 06390215

Charter Document - 06390215


Charter Number: 06390215
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1002 - 1016
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Exorta fuit tunc quedam altercatio inter monachos hujus loci et monachos sancti Leodegarii de quodam saltu qui dicitur Alta Sylva ad Saciacum villam pertinente quam sylvam determinant duo torrentes unus dicitur Tramant alter Scitilaria ex diversa parte venientes Que altercatio cum mota fuit a priore illius loci nomine Fulcherio ante Henricum ducem advocatum prefati loci et Ottonem qui et Vuillelmus dictus comitem qui tunc advocatus erat loci istius atque in presentia domni episcopi Brunonis Ad hoc igitur ventum est ut respectum caperet utraque pars super ipsam silvam quibus comes Richardus cum pluribus civibus Divionensibus videlicet Vualterio Remigio Humberto aliisque nobilibus interfuisse ad justiciam diffiniendam noscitur indeque campum fieri decreverunt statuto die quo is fieri deberet Quid plure Hujus loci prior Dominicus adfuit cum suis paratus ille vero qui repetebat se subtraxit et ad condictum placitum venire noluit Itaque multis post annis sine querela alicujus sancti Benigni locus suam vestituram tenuit Postmodum vero predicti Fulcherii successor Arnulphus de eadem sylva cepit proclamare denuo coram predicto comitte Vuillelmo contra memoratum hujus loci priorem Dominicum Venientes igitur ad placitum communiter decreverunt novum reparare campum ubi affuerunt multi nobiles viri monachorum vero hujus loci dictus prior et Arnulphus ejus successor Hunaldus sacrorum custos et Henricus Predictum est conditum placitum Insequentis ebdomade feria tertia iterum predictus calumniator accedens ad domnum Brunonem episcopum cepit causas pretendere ob quas non posset venire ad placitum campi peragendi atque rogare ut in aliud tempus differetur Quod audiens domnus Bruno episcopus vocatis sancti Benigni monachis ait Quod cepistis dijudicate atque silvam quam tenuistis tenete quia isti calumniatores nullam possunt rectitudinem ostendere