Charter Document - 06390210

Charter Document - 06390210


Charter Number: 06390210
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1001 - 1004
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domno D[ominico] religioso atque amantissimo ceterisque fratribus sub moderamine almi Benigni ibidem degentibus E[go frater] R[obertus] P[rior] I[ndignus] cum omni collegio Sancte Trinitatis multiplici interventionum laude in Christo diu feliciter valere Famuli quidam ex nostris qui noviter ad nos ex Divione venerunt brevem quemdam ex parte domni abbatis nobis detulerunt per quem domnus abbas causam sue necessitatis nobis innotescere decrevit quam vos latere noluimus scilicet ut de pisce pingui et macro quod dudum illi direximus et cera necnon de his rebus quibus eum in illa terra multum jam indigere novimus in quantum nobis possibile fuerit parare illi curemus Nos autem quia ad hoc implendum prout inveniri cupimus nequaquam parati sumus divine Pietatis precamur adesse adjutorium ut quod inviti nunc differre querimur aliquando ut dignum est adimplere valeamus Quapropter vestre almitatis exposcimus suffragium quatinus si contingerit domnum abbatem prius ad vos venire antequam ad illum transmittamus me seu fratrem []um benevolentiam suam excusare de hoc et pro certo curetis Quod siquidem aliter acciderit et vos aliquem de nostris fratribus ad eum dirigere []ntis mandate ei per eum sibi verbo tenus sive littera tenus ne quid horum que ei mandare placuit in proximo expectet quia quan[toci]us secundum posse nostrum et velle imperio ejus parere festinabimus inter hec tamen que preposuimus quia tempus []randum Et de artificibus edificiorum nostrorum que cepimus vos obsecramus quo vos per aliquem nostrum legatum quem idcirco [] volumus mittere ad nos festinetis quia valde nobis necessarii sunt Et cetero de libris quos remittere nobis jusistis nullum []m legatum hactenus habuimus per quem remittere ausi essemus sed si amodo aliquem fide stabilem repperire annuer[imus quan]tocius transmittere curabimus Valete in Christo