Charter Document - 06390206
Charter Number: | 06390206 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0995 - 1008 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Domini Dei et salvatoris Jhesu Xpisti Bruno divina disponente clementia sancte Lingonensis ecclesie humilis episcopus Si locis omnibus et precipue sacris eorumque rectoribus nostre indignitati divinitus commissis in sibi necessariis prout valemus pie et oportune consulimus eorumque anxietatibus sollicita cura subvenimus non solum in hoc venerabilium et Deo devotorum pontificum piorumque pastorum usum et consuetudinem exequimur sed etiam saluti anime nostre providemus Idcirco noverit omnium ecclesie nostre et nostri sollercia quod veniens domnus Abbas Willelmus quem ob sanctitatem et venerabilem religionem locis in nostro diocesi manentibus Divionensi atque Besuensi amanter prefecimus insinuaverit nobis quasdam res de ipsis abbatiis inter se necesse esse reddendi census gratia transferri nosque id laudare et omnimodo consentire debere Cujus providentiam et laudabilem discretionem non solum laudavimus sed etiam ut secundum suum velle locorumque necessitate id accelerare deberet attente monuimus Sumptum est itaque de abbatia sancti Petri Besuensis et conjunctum abbatie beati Benigni Divionensis quicquid habere dignoscebatur in Bruciaco villa eo tenore ut omni anno octo modios vini ante festivitatem sancti Prudentii in censum reddant et quicquid supra diximus perpetualiter monachi beati Benigni possideant Quod si neglegentia vel oblivione hoc termino redditum non fuerit censum duplo restituant et conventum inconvulsum permaneat Quod si quisque post decessum nostrum hoc decretum multorum nobilium ore laudatum infringere temptaverit nisi cito resipuerit et penitentiam condignam habuerit anathematis jugulum caveat quo ferire decrevimus quoscumque qui nostrorum decretorum cupiunt statuta evellere Et ut hoc per secula inconvulsum permaneat manu nostra subter firmavimus et ut a pluribus firmaretur rogavimus Signum Brunonis episcopi S Lamberti prepositi S Teudrici archidiaconi S Beraldi archidiaconi S Widonis presbiteri S Teudonis archiclavi S Widonis archidiaconi S Beraldi ypodiaconi S Oddonis S Amelii S Brunonis pueri S Humberti pueri S Nivardi S Gozelmi