Charter Document - 06390198
Charter Number: | 06390198 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 - 1007 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alter Vuarnerius et ipse nobilis dedit sancto Benigno in comitatu Divionensi in villa Spaniaco vestita mansa tredecim colonias etiam octo mancipia utriusque sexus sexaginta tria et omnes redditus et consuetudines atque exactiones quas debet ipsa possessio necnon et omnem terram pertinentem ad predictam hereditatem absque sylva ita tamen ut ipsi servi eamdem consuetudinem quam ipsi habuisse[n]t de predicta sylva quamdiu eam et ipsos tenuisset simili fine retinerent Facit vero hanc donationem ipse Vuarnerius per laudem et consensum Alde uxoris sue coram Richardo comite atque Hugone et Odone fratribus ejus aliisque nobilibus viris Divionis castri Vualterio Hugone Remigio Humberto in anniversaria[m] die[m] matris ejus celebranda[m] qua die refectio de ipsa possessione preparetur fratribus reliquum autem camere ipsorum deputetur ad vestimenta eorumdem fratrum