Charter Document - 06380180
Charter Number: | 06380180 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0940 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Lodovuicus [gratia] Dei rex Si fidelium nostrorum congruis petitionibus aures accomodamus precessorum nostrorum regum consuetudines optinemus eisque nostre celsitudini magis familiariores reddimus Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quamque futuris quod inclitus comes Ugo adierit nostram presentiam deprecatusque sit ut quasdam abbatias cuidam nostro fideli Adalardo sueque conjugi Addile eorumque heredibus daremus sitas in pago Portensi Quorum monasteria unum dicitur Faverniacum dicatum in honore sancte Marie alterum dicitur Offonis villa dicatum et ipsum in honore sancti Leodegarii martyris Faventes igitur libentissime precibus prefati comitis Ugonis concedimus eisdem Adalardo uxorique eius Addile cum omni integritate supradictas abbatias hoc est Faverniacum cum omnibus appendiciis suis videlicet cum ecclesiis villis mancipiis utriusque sexus campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis exitus et regressus quesitum et inquirendum sanctum Leodegarium similiter totum et integrum cum omnibus ad se pertinentibus ita dumtaxat ut hoc precepto altitudinis nostre quod fieri eisdemque dari jussimus quamdiu advixerit ipse Adalardus et uxor ejus jam dicta et heredes eorum ascriptas abbatias teneant atque possideant Post illorum vero quandoque decessum ad id quod hactenus fuisse noscuntur eedem abbatie absque diminutione sive deterioratione revertantur Et ut hoc firmius statutum nostrum permaneat hoc eis preceptum exinde fieri jussimus et anulo nostro insigniri Signum domini et gloriosissimi Ludovuici regis Odilo notarius advicem Heirici summique cancellarii recognovit Datum XVI kalendas Martii regnante gloriosissimo rege Ludovuico anno III indictione XIII Actum villa Garziaica super Madernam fluvium