Charter Document - 06380179

Charter Document - 06380179


Charter Number: 06380179
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0937 - 0938
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ille bene possidet res in seculo qui sibi de terrenis seu de caducis rebus comparat premia sempiterna Quapropter ego in Dei nomine Lampagia cogitans de Dei timore vel eterni boni retributione dono trado aliquas res meas quas ex jure maritali habeo atque possideo ante presentiam Dei et bonorum hominum ad altare sancte Dei genitricis Marie quod constructum est in monasterio sancti Benigni seu ceterorum sanctorum quorum reliquie ibidem continentur ubi venerabilis abba Albericus preesse videtur Dono igitur et donatum in perpetuum esse volo hoc est res atque mancipia que sunt sita in comitatu Tornetrense et in fine Stolviacense et in suis terminis hoc est mansa indominicatum prope Stolvico in curte que vocatur Sairo cum omnibus superpositis et farinarium seu et alias res ad ipsum mansum indominicatum continentes vel aspicientes hoc est mansis olebis lembis terris arabilibus cultis et incultis silvis ingrediciis aquis aquarumque decursibus vineis servis et ancillis desuper commanentibus quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur totum cum omni integritate dono et trado atque transfundo et per festucam propter peccata mea et senioris mei vuerpisco sancte Dei genitrici Marie coram famulis ejusdem altari deservientibus infra monasterium sancti Benigni ut ab ac die liberam habeant potestatem habendi commutandi vel quicquid voluerint faciendi Si vero quod futurum esse minime credo ullus de heredibus meis vel proheres vel quelibet emissa persona contra hanc donationem venire aut repetere seu aliquam calumpniam inferre voluerit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper coactus componat monasterio sancti Benigni una cum socio fisco auri libras VII Et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divion monasterio sancti Benigni Alberico abbate et monachis adstantibus quorum hec sunt nomina Guntardus prepositus Benignus decanus Fulbertus Gumbertus Tetrannus Girous Lanterius Vuido Adalbertus Ermenaldus Pauto Vuido Rostantius Hunoldus Umfredus Beroaldus Petrus Ego Tedulfus sacerdos scripsi et subscripsi anno secundo post obitum Rodulfi regis Francorum Hugone principatum tenente