Charter Document - 06380178
Charter Number: | 06380178 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0933 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus divina propitante clementia Francorum rex Regie celsitudinis magnificentia solemniter exigit ut fideles nostros claris debeamus honoribus sublimare Idcirco noverit totius regni nostri venerabilis fidelitas quoniam accedentes ad serenitatem nostram Ansiisus episcopus et Gauzfredus comes humiliter nostram deprecati sunt clementiam quatenus Adelardo fideli nostro et uxori eius Plectrudi atque nepoti eius nomine Geiloni quasdam res quas ei jure beneficiario concesse fuerant nostre regalis celsitudinis precepto confirmare dignaremur Quorum petitionibus eo magis assensum prebuimus quo eos nostris servitiis habiliores et promptiores fore cognoscebamus Ideoque ad deprecationem jam predictorum fidelium nostrorum jussimus prefato Adelardo ac uxori ejus vel nepoti suo hoc regale preceptum fieri in quo confirmando decernimus et decernendo firmamus Sunt autem he res supradicte Senonice civitati contigue videlicet caput abbatiole sancti Pauli ex ipso scilicet comitatus cum mansis LX ex Vuastinemensi comitatu excepto [ecclesia] de Creteria cum mancipiis utriusque sexus vineis pratis silvis molendinis pascuis pratis aquis aquarumque decursibus habeant teneant atque possideant [singuli eorum] absque alicujus contradictione Ut autem [hec nostre munificentie] largitio firmior habeatur et inviolabilius conservetur manu propria illud subter firmavimus et anuli nostri impressione jussimus sigillari Si autem he res prefate de episcopatu tracte fuerint nonas et decimas sicut mos ecclesiarum est sine alicujus contradictione persolvant Signum Rodulfi gloriosissimi regis Hugo cancellarius advicem Ansiisi episcopi recognovit Datum V Kal Janoarii indictione VI anno VIII regnante Rodulfo rege Actum Autissiodero