Charter Document - 06380173

Charter Document - 06380173


Charter Number: 06380173
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0927
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Rodulfus Divina Propitiante Clementia Francorum rex Si petitionibus servorum Dei aurem serenitatis nostre libenter accommodamus regium exequimur cultum et eos ad nostram fidelitatem promptiores esse putamus Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam etiam futurorum sollertie quoniam adhiens excellentiam nostre serenitatis Gauzselmus Lingonensis ecclesie episcopus cum fideli nostro Manase comite deprecati sunt ut monachis monasterii sancti Benigni martiris Christi quod est situm in suburbio Divionis castri preceptum nostre auctoritatis de rebus quas domnus Isaac mire sanctitatis episcopus necnon et Arigrimus et alii reges predecessores nostri quam etiam Lingonenses episcopi et Deo devotissimi viri ibidem condonaverunt per elemosinam simul et remissionem peccatorum nostrorum necnon ut pro statu et pace totius regni Francorum liberius supradicti monachi Deum exorarent concederemus Igitur postulationibus illorum aurem serenitatis nostre accommodantes et rei publice deprecationem fidelium nostrorum necessariam perspitientes concedimus et omni tempore concessum esse volumus ut de rebus que date sunt et in futuro condonando ad stipendia fratrum regulariter potestatem habeant tenendi et possidendi Nominatim etiam deprecatus est predictus presul Gauzselmus ut Satiacum villam quam sui predecessores tenuerant sed Argrimus et Vuarnerius presules sancto Benigno reddiderant cum ecclesia et omnibus ad ipsam villam pertinentibus quesitis et inquirendis et mancipiis utriusque sexus silvis pratis omniaque que inibi olim potestas episcopalis tenuerat abbatiolam etiam sancti Johannis mercatum quoque die Saturni quod est in burgo omnibus septimanis et medietatem annalis quod est festivitate sancti Benigni pratrum etiam in Asiliaco villa quod Vuarnerius antistes in fine mortis sue concessit inibi per regiam excellentiam et auctoritatem donaremus Deo et sancto Benigno ad mensam monachorum inibi servientium quod et fecimus animo devoto sicut fidelis noster deprecatus est Concedimus etiam per ipsam inscriptionem mansa VIII in comitatu Alsensi in villa Nermadis cum mancipiis utriusque sexus quos dudum sancto Benigno reddidimus et in Gibriaco villa in comitatu Belnensi favente et deprecante fideli nostro Manase damus [mansum] I quod Jurannus cum Hamadeo comite de abbatia sancti Cosmetis quam in alodo tenebat concamiaverat et sancto Benigno dederat Ut autem hec scriptio firma et stabilis in evum permaneat et a nullo nostrorum successorum sit permutanda nostro nomine insigniri et anuli impressione jussimus sigillari Signum Rodulfi Regis Gloriosissimi Rainardus ad vicem Abbonis pontificis recognovit vel subscripsit Actum Artiaco villa supra fluvium Ararim III Kal junii indictione XIII anno IIII regnante domno Rodulfo rege gloriosissimo